1 | IDL 6381 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1536-01-26 Letter lost |
Letter lost, IDL 1416 |
| |
2 | IDL 1416 | [Ioannes DANTISCUS] to [Jan LATALSKI], Löbau (Lubawa), 1536-02-18 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 71-72
| 2 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 20r-v
|
Prints: 1 | AT 18 No. 79, p. 105-107 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 71
Reverende domine, amice et frater carissime ac honorande. Salutem et omnis felicitatis accessum.
Accepi superiori hic die Dominationis Vestrae ⌊⌋ XXVI Ianuarii praeteriti ⌊Cracoviae⌋ datas, cum quibus mihi misit facultatem pro substituendo denarii sancti Petri collectore. Quod quemadmodum Dominatio Vestra voluit, ut fieret, vicario meo in spiritualibus iniunxi.
De domino ⌊Bohus⌋ mirari satis non possum, quod verbo suo et ⌊⌋, adeo impudenter adversatur. Scripsit mihi, quod domino ⌊Georgio Hegel⌋ quinquaginta aureos solvisset, de reliquis se mecum conventurum, cum tamen ipsi domino ⌊Georgio⌋, ut nuper mihi ⌊⌋ declaravit, ne hilum quidem dederit. Ego quidem longe plura ⌊huic viro⌋, qui et nobilitate, et existimatione apud homines habitus est conspicuus, credidissem, verum, quis nunc orbis sit, nescio. Dabitur nihilo secius a me opera, ne mihi frustra imposuisse videatur, quodque falsus est ab eo ⌊Georgius Hegel⌋, immo et ego, minime ad cumulum honoris illi accedet. Velim, Dominatio Vestra litterarum eius exemplum in his ad me, quod domino ⌊Georgio⌋ misi, legeret; non posset una mecum satis admirari, cum sibi fidem petit dari, ubi nihil fidei praestitit etc.
Quod Dominatio Vestra fugit conte(n)tionem cum ⌊domino Tanczinszki⌋, prudenter id quidem, neque mentis meae fuit, ut Dominationem Vestram cum illo committerem, saltem ut ⌊domino Kyewszki⌋, quem arbitrabar procuratorium onus a me suscepisse, adesset. Verum intellexi ab ⌊eo⌋, quod in celeritate abitionis meae ex ⌊Cracovia⌋ actus iste constitutionis fuisset omissus. Quomodocumque hoc accidit, non tamen a me debet neglegi alterius cuiuspiam procuratoris constitutio contra raptorem et occupatorem decimarum mearum, ipsum ⌊dominum Tanczinski⌋. Velit itaque me Dominatio Vestra certiorem reddere, an istiusmodi ⌊Cracoviae⌋ vel in ⌊Lublin⌋, quo idem ⌊Tanczinszki⌋ spectat, procurator debeat constitui. Gratum mihi est plurimum, quod reverendissimus olim dominus noster ⌊episcopus Cracoviensis⌋, cuius anima in perpetua pace quiescat, in negotio ecclesiae meae litteras regias ad ⌊pontificem⌋ et ⌊Regni protectorem⌋ transmiserit. Qua de re pro vetere inter nos amore et amicitia Dominationem Vestram, quantum possum, impensius oro, ut huic rei modis omnibus intendat, quo in urbe expediri possit, quicquid pro ea expeditione erit solvendum. ⌊⌋, ut habito cum Dominatione Vestra consilio pro me exponat, modo talis solutio sit rationabilis, qua in re Dominatio Vestra commodius se geret, quam a me possit scribi, utque Dominatio Vestra huic meo negotio accuratam impendat operam, iterum atque iterum rogo.
Adiunxi BCz, 244, p. 72 his ⌊⌋, quae velim in tabula fabre confecta optimis characteribus describi atque depingi, appendique ad sepulcrum reverendissimi domini mei ⌊episcopi Cracoviensis⌋. Unde a Dominatione Vestra maiorem in paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉ modum peto, velit efficere, ut ⌊⌋ isti, quemadmodum descripti sunt in bene compacta et exornata tabula, sepulcro applicarentur. Quicquid pro hoc opere Dominatio Vestra impenderit, magna cum animi gratitudine solvam, vel impensam Dominatio Vestra a domino ⌊Georgio Hegel⌋ exigat, ⌊⌋. Rogo item, ut priusquam ⌊⌋ istiusmodi transcribantur, Dominatio Vestra illos singularissimo amico meo domino ⌊Stanislao Hosio⌋ legendos tradat meoque ab eo nomine postulet, ut si quid vel mutandum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ vel addendum censuerit, ad hoc non secus atque ego ipse potestatem habeat, illumque ex me salute plurima impartiat. Utinam tantum mihi esset fortunarum, ut ⌊hunc eruditissimum iuvenem⌋ apud me fovere et bene illi, quantum virtus et ingenium eius meretur, facere possem. Mitto hic litteras ad Dominationem Vestram adiunctas domini ⌊Gluchowszki⌋; gratum mihi erit plurimum, si Dominatio Vestra illi in his, quae petit, morem gerere et adminiculum praestare poterit, quod omni fraterno amore et officio Dominationi Vestrae rependere conabor sedulo. Quam optime et quam diutissime valere cupio.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, XVIII Februarii M-o D XXXVI.
| |
3 | IDL 1591 | [Ioannes DANTISCUS] to [Jan LATALSKI], Löbau (Lubawa), 1537-03-16 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 204 (t.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 413
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 19, p. 188-190 (in extenso; English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 204
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi observandissime.
Salutem et mei plurimam commendationem.
Non potui committere ⌊huc⌋ ad meos sospes rediens pro ea humanitate et benevolentia, qua ... illegible⌈...... illegible⌉ me et prius semper, et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ novissime ... illegible⌈...... illegible⌉ ⌊Cracoviae⌋ Dominatio Vestra Reverendissima superinscribed⌈Dominatio Vestra ReverendissimaDominatio Vestra Reverendissima superinscribed⌉ est prosecuta, quin iis Dominationis Vestrae Reverendissimae on the margin⌈Dominationis Vestrae ReverendissimaeDominationis Vestrae Reverendissimae on the margin⌉ cum prosperam valetudinem, tum etiam statum hidden by binding⌈[tum]tum hidden by binding⌉, quem in dies feliciorem Dominationi Vestrae Reverendissimae precor, inviserem, of hidden by binding⌈[f]f hidden by binding⌉ferens me, si qua in re ominationi Vestrae Reverendissimae gratificari seu hidden by binding⌈[seu]seu hidden by binding⌉[1] inservire possem, Dominationi Vestrae Reverendissimae propensissimum atque obsequentissimum.
De rebus novis hoc tempore apud nos nihil hidden by binding⌈[l]l hidden by binding⌉ habetur. In ⌊Dania⌋ omnia sunt pacata. ⌊Quod regnum⌋ ⌊dux Holsaciae⌋ non sine adminiculo ⌊serenissimi regis nostri⌋ obtinuit. Fertur tamen, quod
episcopis in eo male velit, quorum aliquot detinet captivos[2]. Videretur mihi non abs re esse, cum ⌊serenissimus dominus noster⌋ in ea est amicitia et coniunctione cum eodem ⌊duce electo Daniae rege⌋, ut ⌊maiestas eius superinscribed⌈eiuseius superinscribed⌉ regia⌋ amice pro captivis episcopis[3] ⌊illi⌋ electo on the margin⌈electoelecto on the margin⌉ regi scriberet, itidem et
⌊ill(ustrissimo) or ill(ustri)⌈ill(ustrissimo)ill(ustrissimo) or ill(ustri)⌉
duci in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ ⌊Prussia⌋⌋[4], ne passim de(?) dicatur ⌊maiestatem regiam⌋ illi favisse, ut regnum assequeretur, quo res eccl<es>iasticas ex suo ordine superinscribed⌈ex suo ordineex suo ordine superinscribed⌉ et episcopos ex bonis suis deturbaret. Sunt et alii tres ⌊Sueciae⌋ episcopi ⌊Gdani⌋ exules[5] – isti in magna vivunt paupertate. Subvenirem eis libenter, verum ego ipse egeo, duobus annis sese subsequentibus non parum in curia nostra extenuatus. Pro bonis igitur iis viris, qui quemadmodum et ... illegible⌈...... illegible⌉ nos episcopi sunt, ad Dominationem Vestram Reverendissimam intercedo, utque ad ⌊maiestatem regiam⌋ et ad alios episcopos et praelatos nostros hidden by binding⌈[os]os hidden by binding⌉ Dominatio Vestra Reverendissima intercedat, plurimum oro, quo aliquid subsidii illis subministrari possit. Quod quidem et mutuae dignitatis cum eis officium, et ipsamet pietas Christiana deposcit ac postulat.
Ceterum, Reverendissime mi Domine, cum vale Dominationi Vestrae Reverendissimae dicerem, impense rogavi Dominationem Vestram Reverendissimam, ut honesto viro domino ⌊Georgio Hegel⌋, ⌊dominorum Fuggarorum⌋ ⌊Cracoviae⌋ factori, ad meam qui etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae omnibusque praelatis ⌊Regni⌋ libenter, ubi potest, inservit, ut ad meam commendationem illi favere gratiamque suam non gravate contra iniquos
delatores on the margin in place of crossed-out suos⌈suosiniquos
delatoresiniquos
delatores on the margin in place of crossed-out suos⌉ et osores eius superinscribed⌈eiuseius superinscribed⌉ impartiri velit, quod hic iterum repeto superinscribed in place of crossed-out nacum illo omni gratitudine et obsequio erga Dominationem Vestram Reverendissimam promereri perpetue studebimus⌈nacum illo omni gratitudine et obsequio erga Dominationem Vestram Reverendissimam promereri perpetue studebimushic iterum repetohic iterum repeto superinscribed in place of crossed-out nacum illo omni gratitudine et obsequio erga Dominationem Vestram Reverendissimam promereri perpetue studebimus⌉, meque cum ⌊illo⌋ in benevolentiam et favorem Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere commendo, quam Deus Omnipotens quam diutissime sospitet ac prosperet in omnibus.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, XVII Martii MDXXXVII
[2, 3, 5] At the time, there were three Swedish bishops exiled by King Gustav Vasa staying in Gdańsk: ⌊Ioannes Magnus⌋, ⌊Magnus (Måns) Haraldsson⌋, ⌊Hans Brask⌋ (cf. ⌊⌋, p.9-10, 121-123, 181, 184) who asked Dantiscus to secure the Polish king’s intercession on behalf of the Danish and Norwegian bishops, imprisoned by king of Denmark Christian III, in their ⌊⌋ of November 2, 1536.
[4] First wife of Albrecht Hohenzollern von Ansbach, ⌊princess Dorothea⌋, was the sister of the king of Denmark and Norway, Christian III.
[1] [seu] cf. ⌊⌋: metiri seu expendere
| |
4 | IDL 5801 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-03-28 |
received [1537]-04-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), No. 58AAWO, AB, D. 4, f. [1] missed in numbering after f. 110
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BJ, BAS, f. [1]
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et tamquam frater carissime et honorande.
Redditae sunt mihi ⌊⌋ Vestrae Paternitatis Reverendissimae gratissimae profecto, quae testes sunt bonae valetudinis eius, de quo ego plurimum gaudeo. Quibus ⌊⌋ etiam me visere et ea, quae in terris aliis aguntur, pro suo in me amore significare dignata sit. Pro quo ego ago et habeo Vestraa Paternitati Reverendissimae amplissimas gratias referreque omni occasione nacta curabo.
Praeterea, quod attinet ⌊regem Daciae⌋, qui non veretur in episcopos suos ita crudeliter saevire, retuli ego praesente reverendissimo domino ⌊episcopo Plocensi⌋ ⌊regiae maiestati⌋, cui Reverendissima Paternitas Vestra etiam haec scripserat. Consului et rogavi ⌊suam maiestatem⌋, ut isti ⌊regi⌋ et ⌊duci Prussiae⌋ amice scriberet et consuleret, ut episcopos suos, qui assidue cum clero suo Deum orant, pro eorum felici valetudine aliter tractaret et diligeret. Pollicita est ⌊sua maiestas⌋ hoc facere. De provisione autem istorum episcoporum ⌊maiestas regia⌋ intra se deliberat, sed an cito respondere dignabitur, ignoro. Ego vero libenter hoc faciam, sed iam non isto anno, quia sicut non ignorat Reverendissima Dominatio Vestra, ita sum exha<u>stus expeditione episcopatus Cracoviensis, quod cogor alienis nunc vivere, quia plusquam quattuordecim milia florenorum exposui et plusquam sex milia consumpsi, quia omnia praedia episcopatus mei erant ita spoliata, quod nihil penitus in eis inveni. Sed duce Domino nunc iam omnia meliorabuntur et tunc ego unum ex istis exulibus recipiam ad me.
In novis hic nihil novi habemus,
praeter hoc, quod ⌊Tartaros⌋ timemus et bellum non cito movebitur.
Commendo me tandem superinscribed⌈tandemtandem superinscribed⌉ amori Vestrae Paternitatis Reverendissimae, Quam bene et indies felicius valere desidero.
Ex ⌊Cracovia⌋, feria quarta magna anno Domini M-o DXXXVII-o
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae totus ⌊Ioannes episcopus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
5 | IDL 4475 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-04-25 |
received [1537]-05-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 5, f. 15
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 442
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 15v
Reverendissimo in Christo patri et domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et coadiutori Varmiensi, domino amico tamquam fratri carissimo et honorando
AAWO, AB, D.5, f. 15r
Reverendissime in Christo pater et domine, amice tamquam frater carissime et honorande.
Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quibus nos visere et sanitatem nostram aeque suam nobis cupere dignata est, pro quo agimus et habemus Paternitati Reverendissimae Vestrae magnas gratias. Nos profecto vicissim et incolumitatem longam et omnes feliciores accessiones Paternitati Vestrae Reverendissimae precamur. Quod vero attinet istos exules episcopos, qui ⌊Gedani⌋ morantur, cum primum dabitur nobis occasio, ita ut prius scripseramus, faciemus pro eis quicquid poterimus libenter. Nova apud nos haec sunt: Valachus hodie scripsit ⌊maiestati regiae⌋ humiliter supplicans, ut cum eo amice et gratiose super istis differentiis componere dignaretur. Serenissimus ⌊rex Romanorum⌋ ipse magno affectu intercedit stain⌈[dit]dit stain⌉ pro eo ad ⌊maiestatem regiam⌋ et petit, ut admittere ad se dignaretur venire tam suos oratores, quam etiam Valachi. ⌊Sua maiestas⌋ iam praefixit tempus pro festo Penthecostes vel paulo longius oratoribus ipsis ad se veniendi. Quid stain⌈[id]id stain⌉ posthac erit, scribemus Vestrae Paternitati Reverendissimae per aliquem occurrentem. ⌊Turci⌋ in ⌊Ungaria⌋ profligarunt nunc aliquot milia serenissimi ⌊regis Romanorum⌋ et multi desiderantur. Valachus timet et ⌊maiestatem regiam⌋ et ⌊Thurcum⌋. Ideo petit gratiam, plus tamen fraude quam virtute utitur. Idcirco maiestas regia omnino decrevit cum omnibus suis subditis Russiam proficisci. Sunt et alia multa, sed propter nostras occupationes non potuimus nunc Vestrae Reverendissimae Paternitati significare, tamen postea nacto nuntio scribemus Vestrae Reverendissimae Paternitati omnia on the margin⌈omniaomnia on the margin⌉. Cui nos ex corde commendamus et valere feliciter cupimus. Praeterea venturi etiam sumus ⌊Pethrcoviam⌋ ad synodum pro festo Sanctae Trinitatis. Iterum cupimus Vestrae Reverendissimam Paternitatem feliciter valere.
Ex ⌊Cracovia⌋, ipso die Sancti Marci anno Domini M-o D-o XXXVII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae totus ⌊Ioannes episcopus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
6 | IDL 7483 | Ioannes DANTISCUS to Jan LATALSKI, 1537-07-27 — 1537-08-26 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 1693: Agimus et habemus Vestrae Reverendissimae Dominationi magnas gratias, quod nos nuntio et litteris suis visere ac de hac accessione nostra ad hanc Regni primariam dignitatem gratulari dignata sit. |
| |
7 | IDL 1693 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Kielce, 1537-08-27 |
received [1537]-09-04
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 11-14
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 11
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater carissime et honorande.
Agimus et habemus Vestrae Reverendissimae Dominationi magnas gratias, quod nos nuntio et ⌊⌋ suis visere ac de hac accessione nostra ad hanc ⌊Regni⌋ primariam dignitatem gratulari dignata sit. Curabimus hoc per omnem occasionem ipsi Vestrae Reverendissimae Dominationi ita refferre, quod de nobis semper dignabitur esse grata. Nos profecto vicissim gratulamur, quod Dominatio Vestra Reverendissima gratia Dei et serenissimi ⌊principis⌋ nostri fuerit nominata ad ⌊ecclesiam Warmiensem⌋, cuius finem, ut feliciter et cito obtineat, precamur. Sacra ⌊regia maiestas⌋ sine omni dilatione dignata est iam dare ad ⌊summum pontificem⌋ litteras, tam pro parte Vestrae Reverendissimae Dominatonis, quam pro domino ⌊Gyze⌋ custode Warmiensi. Nec opus erat iam ad ⌊maiestatem regiam⌋ scribere, verum cum iste familiaris Dominationis Vestrae Reverendissimae ad ⌊maiestatem reginalem⌋ iret, nos sibi de equo recenti providimus, ut tanto citius obtento responso maiestas reginalis ad Dominationem Vestram Reverendissimam redeat, et quicquid in honorem Dominationis Vestrae Reverendissimae aliquando praestare poterimus, profecto libenter facturi sumus omnia.
Praeterea in novis nihil aliud habemus praeter hoc, quod serenissimus ⌊rex⌋ noster iam se movit ex ⌊Leopoli⌋ cum universa sua nobilitate et milite mercenario contra ⌊hostem⌋ suum, cuius actiones Dominus Deus fortunet et feliciter reducem ad ⌊Cracoviam⌋ faciat.
Ex ⌊Ungaria ⌋scribitur, quod dominus ⌊Lasky ⌋cum suis militibus magnum ⌊castrum Scharisck⌋ sub ⌊Ioanne rege⌋ receperit.
Ex ⌊Roma⌋ scribitur, quod ⌊Dorias⌋ profligaverit multas Thurcae naves in mari et quod solus ⌊Thurcus⌋ cum universa sua potentia in ⌊regnum Neapolitanum⌋ venerit eo animo, ut suae dicioni subiceret, quod Deus avertat, portum nobilissimum ⌊Brundusium⌋ et alios portus. Tamen speramus dominum ⌊Soboczsky⌋ nuntium ⌊maiestatis regiae⌋, BK, 230, p. 12 qui erat missus ad ⌊pontificem⌋, rediturum omni die ex ⌊urbe Romana⌋, et ille nos reddet certiores de omnibus. Et tunc Vestrae Reverendissimae Dominationi per omnem occasionem scribere non negligemus ea omnia, quae nobis certiora dicentur.
Commendamus nos tandem amori Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ut nos more consueto amet plurimum rogamus et eam feliciter valere desideramus.
Ex ⌊Kelcze⌋, die XXVII mensis Augusti anno M-o D-o XXXVII-o.
Eiusdem Vestrae Paternitatis Reverendissimae totus ⌊Ioannes episcopus Cracoviensis⌋ et electus archiepiscopus Gneznensis subscripsit
| |
8 | IDL 1826 | [Jan LATALSKI?] to [Ioannes DANTISCUS?], s.l., [1537-09-16 or shortly after] |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BK, 230, p. 369
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Postscript:
BK, 230, p. 369
Scriptis his litteris ⌊reginalis maiestas⌋ scripsit ad nos misitque omnes litteras ex ⌊Roma⌋ missas, quibus ⌊regiae maiestati⌋ scribitur, quod ⌊summus pontifex⌋ noluit concedere annatas regiae maiestati pro quibus obtinendis miserat dominum ⌊Soboczky⌋ aulicum suum. Et ita nos cum aliis dominis nominatis ad episcopatus cogimur magnam ⌊Romam⌋ mittere pecuniam, et nos praesertim, qui ante unum cum medio annum miseramus illuc duodecem millia florenorum, et nunc cogimur mittere decem octo millia, quae profocto(!) ⌊sanctissimus⌋ debuit condonare ⌊regno⌋ et ⌊maiestati regiae⌋ pro defensione pro paganis.
De ⌊rege⌋ ⌊Franciae⌋ ita scribitur, quod revocaverit omnes suos milites ex ⌊Italia⌋, quia ⌊regina Maria⌋ multos milites suos profligaverit. Haec sunt, quae nobis scripta sunt et quae voluimus Vestrae Reverendissimae Paternitati veteri nostro amico perscribere.
| |
9 | IDL 4554 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-08 |
received [1538]-05-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 5, f. 131
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 5, f. 131v
Reverendissimo in Christo patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico et fratri in Christo carissimo.
Significavit nobis summus pontifex dilatam esse iterum constitutionem generalis concilii et bullam ipsius dilationis nobis misit, hortando nos, ut eam ipsam dilationem universis suffraganeis nostris declararemus. Proinde nos etsi quidem Reverendissimam Dominationem Vestram credimus iam de ipsa dilatione non ignorare, tamen suae sanctitatis mandato satisfacere volentes mittimus illi exemplar ipsius bullae, ex qua intelleget, ad quod tempus concilium ipsum iterum sit prorogatum.
Ceterum fuit hic apud nos nobilis iste Ioannes Osar de terra Lomzensi, sacrae maiestatis regiae Poloniae subditus, et narravit nobis magnam sibi exhibitam iniuriam ab olim praedecessore Reverendissimae Dominationis Vestrae ratione villae suae Bansen et nonnullorum bonorum ad eam ipsam villam pertinentium rogavitque nos, ut ad Vestram Reverendissimam Dominationem quae pro illo intercederemus. Atque ita rogamus illam plurimum, dignetur huic nobili de ipsa villa Bansen et omnin paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉bus bonis eius, quae istic habet, omnimodam iustitiam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ per capitaneos suos paper damaged⌈[suos]suos paper damaged⌉ ministrari facere vel ipsamet illam ministrare et id, quod eidem nobili fuerit iniuste receptum, illi rursus restituere velit, rem iustam seque dignam et nobis valde gratam factura Reverendissima Dominatio Vestra, quam illi omni gratitudine et benevolentia nostra vicissim referre curabimus. Cui nos ex animo commendamus eamque bene et semper felicem valere desideramus.
⌊Piotrcoviae⌋, octava die Februarii anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
⌊Ioannes Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis⌋ legatus natus et primas
| |
10 | IDL 2040 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-01-10 |
received [1539]-01-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 423-426
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 426
Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico et fratri carissimo ac honorando
BCz, 1597, p. 423
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater carissime ac honorande.
Libenter certe audivimus Vestrae Paternitatis Reverendissimae bonam sanitatem, quam eidem precamur semper longam et in dies feliciorem. Quod autem etiam nos nuntio suo viserit, agimus Reverendissimae Paternitati Vestrae magnas gratias, vicissim nos illi laetam et semper felicem valetudinem, ut scripsimus, desideramus.
Praeterea voluit a nobis Paternitas Vestra Reverendissima novitates, quae hic sunt, habere. Certe nullae aliae sunt, praeter hoc, quod in istis ⌊comitiis regni⌋ consulitur de maiori, quam antea fuit, defensione, et hoc propter ⌊Turcam⌋, qui in vicinatu ⌊regni⌋ posuit pedem. Si res veniet ad effectum, poterit esse gratia Dei magna defensio. Sed status noster spiritualis non est exemptus nec dubitamus, quod et ⌊terrae Prussiae⌋ consulent tantum, quantum et nos, quia etiam et pro eis agitur.
Ceterum hoc etiam novum est, quod serenissimus ⌊rex noster⌋ daturus est primogenitam serenissimam ⌊reginam Izabellam⌋ serenissimo ⌊regi Ioanni⌋ in coniugem, quod sit felix faustumque, veniuntque iam Ungari cum magno comitatu, ut opinamur, recepturi iam ipsam serenissimam reginulam in ⌊Ungariam⌋ et ita erunt nuptiae solemnes, quibus si Paternitas Vestra Reverendissima BCz, 1597, p. 4324 interesset, nos libenter videremus, quia laetos omnes omnes faceret Vestra Paternitas, ut praelatus nuptialis.
Cupimus tandem Vestram Paternitatem Reverendissimam bene et feliciter valere, cui nos commendamus.
Ex ⌊Cracovia⌋, die X-a Ianuarii anno Domini M-o D-o XXXIX-o.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae ⌊Ioannes archiepiscopus Gneznensis⌋ etc. subscripsit
| |
11 | IDL 2281 | Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-08 |
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 955-956
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 956
Reverendissimo in Christo Patri Domino ⌊Ioanni dei gratia Episcopo Varmiensi⌋, domino amico et fratri charissimo ac honorando
BCz, 1597, p. 955
Reverendissime in Christo Pater Domine, amice et frater carissime ac honorande.
Agimus illi magnas gratias, quod nos et servitore, et litteris suis Reverendissima Dominatio Vestra viserit. Nos quoque eius valetudinem hisce litteris nostris visemus, quam illi longam et semper felicem precamur futuram.
Quod autem attinet dominum ⌊Alexandrum Sculteti⌋, illius ecclesiae Varmiensis canonicum, dolemus plurimum contumeliam per eum Reverendissimae Dominationi Vestrae illatam libenterque videremus illum iam tandem dignam suo excessu poenam subiturum et eam ob rem locuti sumus cum sacra ⌊regia maiestate⌋ culpamque per illum admissam suae maiestati abunde declaravimus, ut illa permittente immo vero volente ipse canonicus per Reverendissimam Dominationem Vestram iuste puniatur et a sua protervitate deinceps coerceatur. ⌊Maiestas⌋ vero regia nihil aliud facere potuit, tantum citationem contra illum dandam decrevit.
Nova hic in praesens nulla sunt Reverendissimae Domiationi Vestrae merito scribenda. Dominus ⌊Hieronimus a Lasko⌋ palatinus Siradiensis ab ⌊imperatore Thurcarum⌋ rebus et vita salvis rediens ad serenissimum ⌊regem Romanorum⌋ recta profectus est et hactenus huc non rediit. Dominus ⌊Soboczki⌋ regiae maiestatis aulicus per ⌊suam maiestatem⌋ ad ipsum ⌊imperatorem Thurcarum⌋ in legatione missus propediem speratur venturus. Quidquid afferet, postea scribemus Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui nos commendamus eamque felicissime valere optamus.
⌊Cracoviae⌋, die octava mensis Martii anno Domini M-o D-o XXXX-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Ioannes archiepiscopus Gneznensis⌋ subscripsit
| |