1 | IDL 447 | Johann LEHMANN do Ioannes DANTISCUS, Wittenberg, [1536-05-16] |
odebrano [1536]-06-07
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 383-386
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK 230, p. 386
Multis praeclaris artibus virtutibusque ornatissimo Domino, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi, religiosissimo patrono meo observandissimo
Etsi saepe statueram et in animo erat, Reverende Praesul, meas ad Tuam Humanitatem litteras dare, et cum parentes mei saepe de nostra mutua sanguinis propinquitate mentionem fecissent, ut ego, qui te semper amavi ex animo plurimum, etiam semel hunc amorem scriptis meis Tuae Humanitati ostenderem gratularerque tibi istum episcopatum, precarerque, ut bene praeesse possis isti tuae divinae vocationi. Tamen usque in hunc diem non ausus fui ad Excellentiam Tuam aliquid litterarum dare. Cum tamen id mihi semper in animo esset semperque optaverim facere, nam timui mihi, cum scirem te esse praeditum tali ingenio et sapientia, ut apud omnes sis in maxima admiratione, ne tibi displicerent meae ineruditae inornataeque litterae, iam me nullo modo potui diutius continere, quin aliquid litterarum ad Excellentiam Tuam superinscribed⌈TuamTuam superinscribed⌉ pro viribus meis et eruditione exigua darem, ex quibus statum meum percipere possis et animum meum erga Tuam Excellentiam benevolentissimum.
Quia, cum iam paululum operae bonis litteris impenderim et aliquantulum Latini sermonis didicerim, et cum iam per aetatem, quae multa in dies movet, et ex scriptis parentum meorum saepe intellexerim, quod Deus te tam magnis honoribus ornaverit, et tibi sanctissimum officium commiserit, et etiam, quam tu sancte et diligenter vocationem ms. vacationem(!)
⌈vocationemvocationem ms. vacationem(!)
⌉ officiumque tam pium ornes in constituendis scholis, et quod sis maecenas doctorum virorum. Incredibile equidem laetitia tua causa affectus sum et ex animo vehementer mihi gratum est, et valde laetari soleo, quod et nobis contigit talem et tantum virum in nostra progenie, qualis et quantus tu es, Reverende Praesul written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉Reverende PraesulReverende Praesul written over ...⌉, habere, quem Deus ad summas dignitates evexit et episcopi officium commendare ei dignatus est. Quare diutius praetermittere non potui, quin meum hunc in te animum optimum, meum gaudium maximum et denique voluptatem incredibilem, quam ex tua fortuna tam prospera accepi, scriptis saltem declararem. Rogo itaque etiam atque etiam te superinscribed in place of crossed-out quam⌈quamtete superinscribed in place of crossed-out quam⌉ humiliter, humanissime Praesul, ut Tua Humanitas propter hunc magnum animi mei amorem erga te, qui coegit me, ut hoc epistolium ad te darem, hanc omnem rusticitatem et temeritatem in scribendo boni consulat. Spero Deo volente me hoc tempore aliquid effecturum in bonis litteris, quia me iam demum amor litterarum corripuit, simulque operam dabo bonis litteris, ut diligentiori et ornatiori stylo in litteris ad Tuam Excellentiam mittendis uti possim, et sic meis scriptis aliquanto magis Vestram Humanitatem exhilarare ms. exhilarari(!)
⌈exhilarareexhilarare ms. exhilarari(!)
⌉.
Ab eo usque tempore, quo primum audivi de tua felicitate et de tua dignitate, semper animus mihi plenus fuit gaudio. Ac primum, Reverende Praesul, in praesentia gratulor Tuae Excellentiae, quod Tua Excellentia per meram gratiam Dei ad tam divinum officium evecta est, quia quid, quaeso, Deus tibi magnificentius aut maius dare potuisset super hac terra, in quo tibi suam benignam erga te misericordiam et voluntatem ostendisset, quam quod te constituit, ut sis summus minister suae ecclesiae et vocem geras in ecclesia, in qua tu non gladio, sed quemadmodum ⌊Christus⌋ ipse fecit, verbo divino regnare debes et remittere omnibus peccata, qui credunt, et retinere peccata illis, qui non credunt, praeterea in loco Christi administrare sacramenta omnibus, qui cupiunt illa divina signa ad suam fidem confirmandam. Tam divinum et magnum officium Deus Dignitati Tuae praestitit bene absque dubio videns, quia nihil ei est occultum, quod Dignitas Tua apta esset ad hoc officium. Quis hic amicorum
BK 230, p. 384
tuorum non gaudeat? Quis non gratuletur tibi, exceptis istis, qui contemnerent Deum et ministros verbi eius, et qui essent tui inimicissimi? Quanto magis id ad me spectat, ut tibi gratuler, qui non solum sum amicus omnium ministrorum ecclesiae, sed qui sum tibi etiam agnatus benevolentissimus, ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ maxime tui honoris tui successus et tuae fortunae causa gaudio magno gestiam tibique gratularer, et Deum Optimum Maximum orem, ut tibi fortunet omnes tuos conatus, ut bene tuo tam divino officio praeesse possis, ut Deus misericors ex tuo officio glorificetur et tui multique alii pii salventur ms. salvemtur(!)
⌈salventursalventur ms. salvemtur(!)
⌉, amen.
Praeterea audivi, quod Tua Dignitas animum induxerit se velle instituere et fundare academiam, quod mihi maius gaudium attulit, et cogitavi mecum nequaquam id mihi esse praetereundum, quin et tibi in hac re omnibus modis gratularer, et simul a Deo peterem, ut tibi omnia tua incepta fortunaret simulque, ut Tuae Dignitati tale propositum, quod et optimum est, et necessarium divinumque, in felicem finem perducat, quia id, quod et absque dubio Tua Sapientia bene intelligit, nullum aliud opus potuit Tua Excellentia auspicari, quod commodius tuo imperio vel officio utilius honestiusque esset et ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉ quo melius cognosci possi written over e⌈eii written over e⌉t, quod tuum adscribed⌈umum adscribed⌉ honorem et gloriam Dei utilitatemque rerum publicarum quaeris ... illegible⌈...... illegible⌉, cum a Deo sis constitutus in hanc provinciam, ut promoveas et defendas verbum Dei, ut sincere et pure doceatur, et cum nulla alia via id fieri possit, nisi recte et bene instituantur scholae, nec princeps nec rex nec episcopus splendidius et laudabilius facinus facere poterit nec ullum officium praestare, quod Deo acceptius sit, quam ut huiusmodi scholas instituat et iam institutas defendat, quia ex his, quasi ex fontibus, docti viri manant, qui et bene possunt inservire religioni et politicis administrationibus in laudem et honorem Dei et ad concordiam, disciplinam et honestatem politicam conservandam. Nam quis tam agrestis est, ut nesciat (id quod dici solet) scribas oportere gubernare res publicas, et quod religio absque honestis et bonis litteris non posit conservari?
Quemadmodum et iam nostris temporibus periculosissimis manifestum est, et iam adhuc fere cotidie videre cogimur in multis locis, in quos sectarii invadunt et officia publicar in ecclesia politiaque occupant. Dii boni, quam illi omnia sacra et prophana commiscent perturbantque! Quare autem istud fit? Quia homines non curant scholas, doctos viros contemnunt, ideo ms. idio(!)
⌈ideoideo ms. idio(!)
⌉ Swermeri in ista loca irrepunt hominesque imperitos misere seducunt, cum nulli ibi sint docti, qui diiudicare spiritus possint superinscribed in place of crossed-out possunt(?)⌈possunt(?)possintpossint superinscribed in place of crossed-out possunt(?)⌉ et resistere adversariis verbo Dei valeant. Econtra in aliis regionibus, ubi principes doctos viros sustentant, gratia Dei pax et tranquillitas est et verbum Dei pure et sincere docetur.
Talia et tam magna commoda oriuntur nobis ex bonis scholis et rursus maximum damnum, ubi non conservantur sed dissipantur, quemadmodum id nunc in multis locis contingit non sine maximo malo totius ⌊Germaniae⌋ et aliarum finitimarum nationum. Id, quod etiam sapientissimi duces Saxoniae optime considerarunt et intellexerunt, una cum aliis principibus, qui etiam instituerunt scholas. Primum dux ⌊Fridericus Sapiens⌋ et princeps hanc Academiam ⌊Wittenbergae⌋ instituit. Postea dux ⌊Iohannes⌋ etiam ipsam auxit et sustentavit. Et iam temporis dux ⌊Iohannes Fridericus⌋ Nonis Maii hanc no written over ve⌈venono written over ve⌉stram scholam confirmavit, stabilivit, fundavit, privilegiis ornavit et certa stipendia eaque perpetua constituit, quorum fere summa est 4000 aureorum, qui singulis annis distribuuntur constitutis lectoribus, ut religio pure et sincere conservetur et artes bonae doceantur. O, memoBK 230, p. 385rabile facinus et principibus dignissimum! Quis illud non magnifaceret, quis non laudaret et quis etiam non gratias tali principi ageret diesque noctesque oraret, ut Deus omnia written over s(?)⌈s(?)aa written over s(?)⌉ eius studia, omnes conatus ms. conatos(!)
⌈conatusconatus ms. conatos(!)
⌉ et omnes vitae actiones fortunaret?
Hoc exemplo (ne nimis longa epistula et(?) Humanitati Tuae sim molestus) ero contentus et scribendi finem faciam. Ac magna mihi spes est, Reverende Domine, quod hoc tam laudabile, tam honestum et tam pium factum Christiani principis ⌊Saxoniae ducis⌋, nempe fundatio scholae nostrae te facile commoveat incitetque, ut in nostra quoque patria istic scholam celeberrimam erigas conservesque, in qua hominum religio pure et omnes reliquae artes recte doceantur, praesertim cum etiam Deus id a te, veluti ut(?) vicario suo, requirat, ut defendas conservesque religionem, praesertim superinscribed⌈praesertimpraesertim superinscribed⌉ cumque iam tam parva copia sit doctorum hominum, ut etiam necessitas aliquo modo te cogere possit ad scholam erigendam, ut honestae disciplinae et sacrae litterae per negligentiam principum non pereant, sed per
diligentiam et scholarum constitutionem conserventur et propagentur.
Deus Optimus Maximus det tibi intellectum sensum et sapientiam, ut omnia recte ordines administresque, quae ad tuum officium sanctissimum pertinent, et praecipue ut scholam, quam incepisti, bene constituas, ut Deus Optimus Maximus inde celebretur et tota ⌊Prussia⌋ magnum commodum accipiat.
Praeterea, Reverende Praesul, cum ego, iuvenis rerum adhuc imperitus, egeam doctorum et sapientissimorum hominum consiliis, quae possim sequi in meis studiis recte instituendis, et vestra prudentia doctrinaque singularis saepe sit praedicata a parentibus meis, sed etiam plurimis hominibus desiderium vehemens audiendi et cognoscendi tui sapientissimi et fidelissimi consilii in studiis meis formandis me invasit et cogit modo animum meum, ut a Tua Humanitate humiliter petam, ut Ea me dignetur per litteras certiorem reddere, quid de studio meo Excellentia Tua sentia written over e(?)⌈e(?)aa written over e(?)⌉t et ad quam metam studium meum praecipuae dirigere debeam, ut me(?) posteaquam artes dicendi didicerim, consilio vestro sapientissimo et consensu ad aliquam facultatem (ut vocant) animum adiiciam in eaque studio et labore tantum assequi possim, ut in posterum humanae societati utilis esse queam aut in religione, aut in politicis administrationibus.
Eiusmodi tuum salutare et eruditum consilium et sententiam si scriptis (quemadmodum spem magnam habeo) mihi significare et patefacere Tua Humanitas non fuerit dedignata, tum facie(?) adscribed⌈e(?)e(?) adscribed⌉t mihi rem tam gratam, ut nihil unquam gratius facere possit. Ac equidem vicissim sedulo omni cura, studio ac labore in hoc incumberem, ut Tua Excellentia meam gratitudinem animi erga tua beneficia facile cognosceret.
Postremo vero quam humiliter etiam atque etiam Tuam Humanitatem rogo, ut hoc meum epistolium suscipere dedignetur. Cum iam porro operam adhibuero bonis litteris diutius superinscribed⌈diutiusdiutius superinscribed⌉, diligentius etiam elegantiores litteras superinscribed⌈litteraslitteras superinscribed⌉ ad Tuam Humanitatem me daturum spero.
Deus Optimus Maximus conservet vestram incolumi superinscribed⌈mimi superinscribed⌉tatem diuturnam et gubernet omnia studia vestra omnes conatus et omnes divique vitae actiones ad suam gloriam sempiternam et ad multorum praecipue subditorum Vestrorum salutem, et ad totius ⌊Prussiae⌋ commoditatem, amen{n}.
Vestrae Excellentiae nepos et amicus ⌊Iohannes Lemannus⌋
| |
2 | IDL 7062 | Ioannes DANTISCUS do Johann LEHMANN, soon after June 7, 1536 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 40: a Dignitate Vestra responsum tam amicum et benignum receperim |
| |
3 | IDL 40 | Johann LEHMANN do Ioannes DANTISCUS, [Wittenberg], [ca. 1536-09-08] |
odebrano [1536]-11-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 333-336
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz 230, p. 336
Multis praeclaris artibus virtutibusque ornatissimo Domino, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi religiosissimo, patrono meo observandissimo
Quam magna laetitia affectus sim et quam magnam superinscribed⌈magnammagnam superinscribed⌉ voluptatem ex litteris vestris acceperim, nullo modo eloqui aut scribere possum. Primum enim certior factus sum de vestra incolumitate, Reverende Praesul, quae ex animo mihi est cara atque grata, ac vehementer optarim, ut huiusmodi nuntius vel tales litteras a Dignitate Vestra quam saepissime accipere mihi contingeret.
Quemadmodum etiam ego, cum ex amore meo erga Vestram Dignitatem, tum etiam ex Christiana pietate et pro sanguinis nostri necessitudine semper pro Vestra Humanitate soleo precibus meis Deum sollicitare, ut ipse pro sua immensa misericordia velit Dignitati Vestrae ea praestare, quae conducant ad gloriam Nominis Divini immortalem et utilia corpori et animae vestrae esse possint. Praeterea me etiam maxime hilarem reddidit, quod a Dignitate Vra Vestra ⌊⌋ tam amicum et benignum receperim, ex quo facile animadverto, quod etiamsi Vestra Dignitas super communem hominum sortem adaucta sit, tamen propinquos non solum non contemnitis, ut saepe fieri solet, sed etiam (ita, ut Vestram Humanitatem decet) bene de illis sentitis et utilitatem ipsorum maxime cupitis promovere atque augere, quod etiam tota vestra ad me data epistula ostendit, quia Humanitas Vestra in exordio epistulae suae ex mero Christiano amore erga me precatur mihi gratiam, misericordiam et pacem domini nostri ⌊Ihesu Christi⌋, et ex animo admonet me, ut maxime fugiam omnes malam habentes opinionem de Deo, omnes heriticos, omnes Suermerios, omnes denique sectas, quae multos perdunt, multosque a Deo et ecclesia eius sancta abducunt, et adhortatur me, ut potius amplectar et servem puram et claram doctrinam ⌊Christi⌋, ut multa mala effugere possim, et habeam posthac vitam aeternam.
Quae vestra adhortatio, ut maxime est Christiana et a meo fautore ms. fautori(!)
⌈fautorefautore ms. fautori(!)
⌉ summo et amico maximo profecto quam lubentissime et maxime grato animo eam suscepi ita, ut decet meam aetatem, habeoque Vestrae Humanitati gratias ingentes ac velim, ut Vestra Humanitas id sibi persuadeat et penitus credat. Etiamsi hic in his regionibus passim sint Suermeri (ut vocantur) et alii pseudoprophetae, me tamen adhuc (laus sit Deo) iam habere eum animum, ut nullos phanaticos spiritus amem aut magnifice de illis sentiam. Persuasique mihi hoc et induxi animum meum me numquam de vera doctrina sanctae et catholicae ecclesiae decessurum
BCz 230, p. 334
aut declinaturum ad opiniones, quae cum vera religione pugnare videntur. Oro et Deum, ut ipse secundum magnam suam superinscribed⌈suamsuam superinscribed⌉ misericordiam me retineat in vera Christiana doctrina et in Christiana vita conserve written over a⌈aee written over a⌉t. Nullum quidem adhuc de his rebus habeo intellectum magnum in hac iuvenili aetate. Quare neque me immisceo tam magnis controversiis theologicis, sed permitto istarum tantarum rerum curam tractationem doctoribus theologiae. Verum in illud unum diligenter incumbo, ut omnes malas opiniones de Deo et omnes hereticos fugiam (ut Christianum decet), et a natura illis sum inimicus, qui haereses spargunt et seminant in ecclesia. Ac vellem (quemadmodum spero futurum in consilio), ut in ecclesia esset unus pastor et unum ovile. Id quod ut fiat, Deus misericors implorandus est, ut in concilio adsit sua divina potentia et pacem ecclesiae restituat. Porro quod sapientia vestra, sicuti ego petieram, mihi fidele et sapiens consilium dat et me adhortatur et incitat ad studium bonarum artium et philosophiae, id quoque animo meo acceptissimum est, non solum ea de causa, quod mihi utile sententia tale consilium, verum etiam ea de re, quod cum studiis meis quadrat et convenit, quia ego me hoc anno (ita a praeceptore meo institutus) totum et penitus dedidi artibus dicendi perdiscendis et methodum moralis philosophiae a m(agistro) ⌊Philippo Melanchtone⌋ audire soleo. Et postea, his artium dicendi praeceptis cognitis, me applicabo ad aliquam facultatem, quae tum Prudentiae Vestrae et parentibus amicisque meis quam maxime placebit. Quare maximas ago Vestrae Humanitati gratias: primo pro Christiana vestra precatione, quod mihi precata est Vestra Pietas gratiam Dei et pacem; deinde pro Vestra sancta admonitione ad vitandum sectas et hereticos; tertio, pro vestro sapienti et utili consilio ad dandum hidden by binding⌈[dum]dum hidden by binding⌉ operam philosophiae et aliis artibus. Nihil praeterea magis quoque cupio, quam ut possim eo pervenire, ut ego meam gratitudinem et benevolentiam non solum verbis, sed etiam re ipsa possim vobis declarare, quod, vero Humanitas Vestra cum tanta modestia de officio suo scribit et se tam humilem ostendit, ex eo accipio et intelligo Christianam Vestram mentem et vehementer mihi gratum est, quod se Vestra Pietas non extollit neque superbit, quemadmodum plerumque accedere solet in rebus prosperis, ut experientia testatur.
Praeterea quod scribitis Vos velle, si commode fieri possit, scholam erigere et reformare, quae cum sit utilis et necessaria propter doctorum virorum penuriam, lubens viderem, ut cum summa diligenBCz 230, p. 335tia in hanc rem incumberetis tum propter honorem Dei, tum propter utilitatem totius provinciae Prussiae, ut bona schola erigeretur. Cum ⌊Mathia⌋ vero sic se res habet: quamquam ex animo vellet, ut Vestra Humanitas cupit, reverti ad vos, tamen id ante festum Paschae fieri non potest. Prima causa haec est: librum apud se habet, qui spectat ad dominum Valentinum, id quod et vobis (ut credo) non est ignotum, quem debet curare hic excudi, verum propter peregrinationem domini m(agistri) ⌊Philippi⌋ id impeditur, quia dominus Philippus iussit, ut servaret librum et ne cui daret eum excudendum ante reditum suum, nam ipse istum librum primum praelegere vult. Qua de causa non statim reverti potest ad Vos, sed cogitur reditum magistri ⌊Philippi⌋ expectare. Altera causa est, quia veniam ab amicis suis impetravit, ut possit proficisci in ⌊Bohemiam⌋ ad avunculum suum, qua de causa, nescio. Praeterea, sicut Vestra Humanitas scribit de duobus adulescentibus, qui istic praelegerent, sciat Vestra Humanitas me una cum ipso quam diligentissime exquisivisse, utrum duos possimus habere, sed nullum adhuc adepti sumus, quia docti viri iam in magno pretio sunt, et stipendia istis nimis parva istis esse videntur, quae se istic accepturos esse arbitrantur, quia hic habere possunt con condiciones 60 et 70 florenorum. Huc accedit, quod nemo neque mihi neque ⌊Mathiae⌋ vult eam fidem praestare, ut nostris pollicitationibus credat, et istuc proficiscatur. Quare mea et ⌊Mathiae⌋ sententia est, ut Vestra Humanitas hac hieme circa festum Nativitatis velit litteras ad dominum ⌊Philippum⌋ dare ea de causa, ut ipse velit Dignitati Vestrae hoc officium praestare et procurare duos adulescentes eosque ad Vos mittere, ne hoc tam honestum et necessarium propositum vestrum impediatur. Haec omnia volebam breviter Dignitati Vestrae significare rogoque etiam atque etiam vehementer, ut haec qualiacumque mea scripta Humanitas Vestra boni consulat. Postremo cupitis, ut vestro nomine dominum ⌊Philippum⌋ salutem superinscribed⌈salutemsalutem superinscribed⌉, sed dominus ⌊Philippus⌋ ante octiduum in patriam suam est profectus et forsan ante festum Martini[1] non revertetur ⌊Wittenbergam⌋.
His iam scribendo written over i⌈ioo written over i⌉ finem facere superinscribed in place of crossed-out facere⌈facere facere facere superinscribed in place of crossed-out facere⌉ cogor ac unum tantum adhuc addam, quod mihi necessarium, ut scribam, esse videtur. Gratias habeo humanitati vestrae pro litteris ad me datis et pro fideli adhortatione, et pro vestro consilio. Commendoque me
BCz 230, p. 336
praeterea dignitati et benevolentiae vestrae, Reverende Praesul, ac oro obnixe, ut dignetur vestra humanitas mihi optima quaeque consulere. Si ego rursum aliquando omnibus meis viribus efficere potero, quod vestrae prudentiae placeret, id me sedulo et ex animo facturum promitto. Bene valeat Reverendissima Vestra Dominatio, cui me hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ totum dico dedicoque, et Deus Optimus Maximus conservet vestram incolumitatem diutur hidden by binding⌈[tur]tur hidden by binding⌉nam.
Tuus ⌊Iohannes Lhemannus⌋
| |
4 | IDL 43 | Johann LEHMANN do Ioannes DANTISCUS, [Wittenberg], before [1537]-10-03 |
odebrano [1537]-10-03?
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 347-350
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BK, 230, p. 350
Reverendo in Christo Patri ac Domino, Domino Iohanni Dantisco, episcopo Culmensi, patrono meo observandissimo.
BK, 230, p. 347
Quod superioribus diebus nullas ad ⌊Tuam Reverendam Paternitatem⌋ litteras dederim, quibus aliquid ei de meis studiis significarem, hanc habui causam: semper responsum a ⌊Tua Dignitate⌋ ad proximas meas litteras expectabam, nolebam enim aliquid litterarum ante mittere, quam mihi Tuae doctissimae litterae litterae materiam scribendi praebuissent, propterea quod omnino mihi persuasi curandum mihi esse, ne ⌊Tuam Dignitatem⌋ crebris meis scriptis interturbem, cum maximis negotiis eam occupatam esse sciam. Quare hucusque nihil ad Te scripsi et iam ex proximis litteris parentum meorum intellexi te occupatum esse regiis negotiis, per quae procul dubio ⌊Tua Dignitas⌋ impedita est, ne aliquid litterarum ad me dare possit, quare facile aequi bonique facio silentium ⌊Tuae Dignitatis⌋, non enim tantum otii habere potest(?), quantum ego et alii, qui adhuc in nulla functione publica sumus, quia privati numquam tantas curas et molestias sustinent, quantas illi, qui in aliquo magistratu sunt. Quare nullo modo cogitare debeo oblivione mei factum esse, quod nullas a ⌊Tua Dignitate⌋ nullas litteras acceperim, sed cogito aliam causam, fortassis etiam ⌊Tua Dignitas⌋ libenter scripsisset, si parentes mei eam aliquo nuntio admonuissent, quare parentes magis accusandi sunt, quam tu, ⌊Venerande Praesul⌋. Sed haec utut sunt, ⌊Tuam Dignitatem⌋ rogo, ut hanc BK, 230, p. 348 meam epistulam benevolo animo suscipiat neque in malam partem interpretari velit hanc meam imperitiam in scribendo.
Praeterea cognovi ex litteris meorum parentum te divina providentia et clementia serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ adeptum esse maiorem et altiorem episcopatum. Hic me ipsum officium admonet, ut Tibi quam possum diligentissime gratuler. Gaudeo enim, et quidem ex animo primo, quod tua praestantia maiori honore et dignitate aucta sit. Deinde quod occasionem maiorem iuvandi illos, qui in studiis litterarum versantur, adepta sit. Postremo gaudeo, propterea etiam plurimum, quod videam futurum esse, ut iam maiori potentia et dignitate auctus melius religionem Christianam defendere et tueri possis. Gratulor igitur ex animo non solum Tibi, sed toti ecclesiae, Dei, quae talem patronum adepta sit, et utinam epistula tibi exprimere possem meum de ⌊Tuae Dignitatis⌋ accesione gaudium et laetitiam intelligens profecto me serio tuis rebus et fortuna affici. Sed cum ego eloquentia destituar nec pro dignitate meum erga te gaudium declarare queam, spero, pro tua humanitate, quod boni meam hanc qualemcumque gratulationem sis consulturus.
De studiis meis ad quae Tuo consilio sapientissimo a parentibus meis carissimis adhibitus sum, nunc aliud nihil possum scribere, nisi quod, ut hactenus etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ feci nullo modo sim facturus, ut ipse mihi videar defuisse, quodque ad hoc me comparare velim, ut non tantum doctrina politior, verum etiam moribus castigatior et ornatior in patriam redeam aliquando. Sed de hac tota re magister meus ad te fortasse, quantum satis est, scripsit. Si igitur, quod non dubito, futurum esse, mei tam BK, 230, p. 349 quam Tui amantissimi cognati curam retinueris, video mihi non defuturum esse, unde mea studia ornem et augeam. Nam scio ⌊Tuam Prudentiam⌋ intelligere, quam bonae litterae reipublicae et ecclesiae necessariae sint semper, et earum studiosos complexam esse ac singular written over t⌈trr written over t⌉i munificentia ornasse, quae virtus decet cum omnes bonos viros, tum praesulem praecipue. Polliceor autem ⌊Dignitati Tuae⌋ fidem et diligentiam in omni officiorum genere Deumque precor, ut Te diu florentem atque incolumem servet, atque cum tua causa, tum ecclesiae, quam non solum defendis egregia virtute, sed etiam ornas, opto. Bene valeat ⌊Dignitas Tua⌋.
Tuus ⌊Ioannes Lehemannus⌋
| |
5 | IDL 1868 | Johann LEHMANN do Ioannes DANTISCUS, [Gdańsk (Danzig)?], 1538-08-07 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 68, k. 187-188
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 416
|
Publikacje: 1 | HIPLER 1891 Nr 48, s. 545-547 (in extenso; niemiecki regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 68, f. 188v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Helbergensi, patrono suo plurimum observando
AAWO, AB, D. 68, f. 187r
Vocatus sum a meis ⌊parentibus⌋, Praesul piissime, in patriam, partim fortasse, ut de meo in bonis litteris et moribus profectu aliquid cognoscerent, partim ut mecum loquerentur et audirent, cui facultati tandem me essem dediturus. Qua in re, ut honesta, libenter et avide illis obtemperavi venique satis feliciter ad eos. Sed quia nunc deliberant, quando me ⌊Wittenbergam⌋ remittere velint, duxi esse officii mei, ut ad Tuam Dominationem scriberem, <ante>quam hinc proficiscerer, idque cum propter amorem erga Tuam Dominationem meum, tum ut a Tua Dominatione pro sanguinis necessitudine de consilium de studiorum meorum ratione, quod semper summa cum observantia et diligentia secutus sum et nunc cupidius sequar, audirem. Ea enim est mea aetas, ea doctrina, ut mihi opus sit sequi doctorum virorum iudicia, atque adeo tua, quem propterea eo facilius audio, et quo amiciorem scio et fideliorem neminem. Suasisti ante, ut me ad artes conferrem; feci id quidem, sed utinam tanto fructu, quanto cupio. Scit enim Tua Dominatio ita se habere artes: non uno anno discuntur, sed quemadmodum dicit ⌊Cicero⌋,
cf. Cic. Off. 1.18 ne incognita pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur, quod vitium effugere qui volet – omnes autem velle debent – adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam ⌊requirunt tempus et diligentiamcf. Cic. Off. 1.18 ne incognita pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur, quod vitium effugere qui volet – omnes autem velle debent – adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam ⌋.
Cum igitur decretum sit Tuae Dominationis consilia sequi, in praesentia oro eam, ut brevi epistola significet, quid puero agendum ac mihi arbitretur esse, censeatne pergendum esse in artibus, quod vehementer cupio, an aliquam facultatem arripiendam. Parentes cupiunt, ut me ad facultatem aliquam applicem neque exspectandum esse diutius putant. Ego contrariam sententiam teneo, nempe ante discendas esse
AAWO, AB, D. 68, f. 187v
artes ac aliquem stili usum parandum. Sed haec omnia hidden by binding⌈[nia]nia hidden by binding⌉ stabunt cadentque tuo iudicio; quodcumque mihi Tua Dominatio suaserit, id amplectar ambabus, quod aiunt, ulnis. Quare hidden by binding⌈[uare]uare hidden by binding⌉ fecerit Tua Dominatio parentibus meis et mihi rem gratissimam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉, si non gravaretur paucis ad nos suam sententiam perscribere hidden by binding⌈[ibere]ibere hidden by binding⌉. Haec sunt, quae peto, facilia neque minus honesta, quare hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ omni observantia contendo a Tua Dominatione, ut mihi ali hidden by binding⌈[ali]ali hidden by binding⌉quid rescribat.
Praeterea Tuam Dominationem oratam volo, ut hidden by binding⌈[ut]ut hidden by binding⌉ si poterit aliquando, quemadmodum non dubito, meis stu hidden by binding⌈[stu]stu hidden by binding⌉diis aliquantulum auxilii circumspicere, pro sua clemen hidden by binding⌈[emen]emen hidden by binding⌉tia et liberalitate id facere velit. Non enim libenter hidden by binding⌈[nter]nter hidden by binding⌉ gravarem parentes, ut tamen sumptus magni sunt fa hidden by binding⌈[fa]fa hidden by binding⌉ciendi. Quare, si id fecerit Tua Dominatio, ero vicissim gratus et praesto in omni officiorum genere.
De haeresi hidden by binding⌈[esi]esi hidden by binding⌉ non est, quod cogitet Tua Dominatio et laboret; eam odi ex animo hidden by binding⌈[animo]animo hidden by binding⌉ et fugio ac ecclesiam piam sequar, dum vivo, certus hidden by binding⌈[tus]tus hidden by binding⌉, quod hidden by binding⌈[quod]quod hidden by binding⌉ is sit habendus ut ethnicus et publicanus, qui eccle hidden by binding⌈[cle]cle hidden by binding⌉siam non audiverit. Parentes mei fortasse offende hidden by binding⌈[de]de hidden by binding⌉runt Tuam Dominationem, sed quid cum illis facias? Homines hidden by binding⌈[es]es hidden by binding⌉ sunt non ita in omnibus circumspecti, non autem studio hidden by binding⌈[studio]studio hidden by binding⌉se aliquid factum est, nam Tuam Dominationem amant ex animo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉. Quare, si qua orta est offensa, condonanda est. Sed hidden by binding⌈[Sed]Sed hidden by binding⌉ hoc nihil attinebat scribere, scio enim Tuam Dominationem nihil hidden by binding⌈[hil]hil hidden by binding⌉ mali de meis suspicari.
Hoc tamen addam, si volue hidden by binding⌈[volue]volue hidden by binding⌉rit Tua Dominatio domino ⌊Philippo Melanchthon⌋ scribere, faciet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ ea in re ei rem gratissimam. Fecit enim me praesen hidden by binding⌈[raesen]raesen hidden by binding⌉
AAWO, AB, D. 68, f. 188r
te saepius honorifice Tuae Dominationis mentionem ac nunc scripsisset ad Tuam Dominationem nisi aurigae, cum quibus mihi abeundum erat, tam festinassent.
His paucis valeat Tua Dominatio in Christo. Meque totum tibi commendo, quodcumque Tua Dominatio suaserit, id sum secuturus.
Datae anno 1538 septimo die Augusti.
| |
6 | IDL 2637 | Johann LEHMANN do Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1543-03-14 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 301-304
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 304
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo clementissimo
BCz, 1599, p. 301
Multis modis me Tuae Paternitatis litterae delectarunt, Praesul Ornatissime, primum enim ex iis intelligebam suspicionem meam nullam fuisse, sed Tuam Paternitatem ea, quae superioribus meis litteris inserueram, eo animo, nempe benevolo et amico, quo et a me scripta erant, accepisse. Deinde me certiorem reddiderunt de Tuae Paternitatis profectione, ad quam etiam me ex singu written over o⌈ouu written over o⌉lari Tuae Paternitatis erga me favore vocarunt, et dici non potest, quam gratum illud mihi fuerit. Nam etiamsi apud parentes meos, qui mihi sunt carissimi, vivam, tamen plane taedio huius vitae afficior, cum hic delitescere cogor, ubi nulla mihi datur nec sit ansa ad maiora progrediendi. Quare promitto cum magna gratiarum actione Tuae Paternitati me, Deo volente, affuturum et cum illa, quocumque motura sit, pedem profecturum, sic tamen, ut et mihi aliquid officii a Tua Paternitate iniungatur, ne fucus in tuo comitatu esse videar, lubentissime enim, quidquid officii mihi impositum fuerit, modo par meo ingenio et viribus sit, feram. Spero etiam me apud Tuam Paternitatem habiturum vestem, ut non opus sit mihi eam hic confici.
Quae Tua Paternitas de diplomate in decoctorem litteris suis addidit, parentibus meis exposui, qui fatentur se non sufficientes gratias Tuae Paternitati prae benevola hac erga immeritos illos propensione reffere posse. Dederam ad istum nebulonem parentum nomine litteras, quibus eum admonui, ut rationem haberet suae famae et aestimationis et debitum suae fidei ... illegible⌈...... illegible⌉ commissum solveret, ad quas satis superbe respo written over e⌈eoo written over e⌉ndet. Negat se aufugisse nec vult audire, quod contra depositam in suo chirographo fidem fecerit, tandem pe
BCz, 1599, p. 302
tit sibi dari quattuor terminos, quibus se soluturum debitum promittit. Harum litterarum exemplar ad Tuam hidden by binding⌈[Tuam]Tuam hidden by binding⌉ Paternitatem misissemus, sed verebamur, ne nimium illi molesti esse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉mus. Petimus tamen obnixe Tuae Paternitatis, quid nobis hac in re fa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ciendum sit, consilium, dubitamus enim, an isti nebuloni ha hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉benda sit fides, nam semel malus semper praesumitur ma hidden by binding⌈[ma]ma hidden by binding⌉lus, hic autem bis malus fuit. Existimamus autem non hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ plus apud eum diplomate ⌊Regiae Maiestat(is)⌋ obtenturos.
Tuam Paternitatem Deo Optimo Maximo commendamus ac precamur ut paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ pro Divina sua clementia ... illegible⌈...... illegible⌉ Tuae Paternitati dignetur concedere lon hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉gam et prosperam valetudinem illique satis virium ad instantem profectionem suppeditare.
⌊Dantisci⌋, 14 Martii, anno 1543.
Tuae Paternitatis deditissimus et observandissimus ⌊Ioannes Lehemann⌋
| |
7 | IDL 7050 | [Johann LEHMANN] do [Ioannes DANTISCUS], [Gdańsk (Danzig)], [1546, before February 4] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 1615, s. 85r-v
|
|
| |
8 | IDL 3360 | Johann LEHMANN do Ioannes DANTISCUS, Marienburg (Malbork), 1548-04-08 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-04-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 1051-1052
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 1052
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo
Cum huc una cum venerabili domino ⌊Achatio a Trencka⌋ hora duodecima post prandium venissemus, post vesperas me convenit quidam Polonus mihi certe et reliquis omnibus ignotus, qui mihi has ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras a domino doctore ⌊Hosio⌋ scriptas reddidit, subsignificans, quod illi hoc ita a domino doctore praefato ita iniunctum esset. Ego, ne moram in transmittendis illis Reverendissimae Dominationi Vestrae traherem, illico magnificum dominum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ conveni, qui mihi praesentem tabellarium, sub meis tamen expensis, concessit, cui eas litteras una cum responso, quod domino ⌊Lasky⌋ oratori regio a ⌊magistro Teutonico⌋ datum est, mihi ab ⌊Absolone Reyman⌋ concesso transferendas ad Reverendissimam Dominationem Vestram dedi superinscribed⌈dedidedi superinscribed⌉, ea spe ductus, quod multum interesset Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut citius ad eandem dictae litterae una cum responso delegarentur, et in hoc non meum tantum, verum etiam venerabilis domini ⌊Achatii⌋, et domini palatini consilium secu paper damaged⌈[cu]cu paper damaged⌉tus sum.
Retulit idem nuntius palam ⌊regem seniorem⌋ mortuum esse, quod etiam a domino paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ palatino intellexi, qui ob hanc causam etiam ad Reverendissimam Dominationem Vestram proprium nuntium expedi paper damaged⌈[edi]edi paper damaged⌉vit. Habentur hic in arce et civitate diligentissime custodiae, quam ob causam hoc fiat, adhuc nobis latet, metus tamen et suspitio est, hoc fieri ob clanculariam aliquam paper damaged⌈[uam]uam paper damaged⌉ proditionem vel potius irruptionem.
Cum has scriberem, nullus necdum ex dominis consi paper damaged⌈[si]si paper damaged⌉liariis advenit, praeterquam dominus ⌊castellanus Gedanensis⌋ et ⌊domini Thoronienses⌋, nec spero [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ diuturnum futurum hunc conventum, eo quod nuntii parvarum civitatum non sunt ad paper damaged⌈[ad]ad paper damaged⌉ eundem vocati.
Si quid praeterea occurret, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae non erit caelandum, scripturus sum hoc ad eandem diligentissime et in omnibus me, ut fidelem et probum servitorem decet me, exhibebo erga Reverendissimam Dominationem Vestram. Cui me humillime commendo, utque eandem dominus Deus diu incolumem et sospitem conservet paper damaged⌈[vet]vet paper damaged⌉, precor ex animo.
| |