Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Rogavit nos venerabilis pater ⌊Marcus a Turri Venetus⌋ commissarius provincialis fratrum sancti Francisci, ut fratres ordinis eius conventuum, qui sub iurisdictione Paternitatis Vestrae sunt, eidem Paternitati Vestrae commendaremus. Nos petitioni ipsius ⌊patris commissarii⌋, qui paenitentiarius noster est, benigne annuentes fratres ipsos et eorum negotia licita et honesta, quae ex litteris sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ diffusius cognoscet et ipsi verbis diffusius explicabunt, Paternitati Vestrae commendamus cupimusque, ut illos in protectione sua manu teneat, quoad i[u]s et aequitas permittent, rem nobis factura gratam.
Bene valeat.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die 4-ta mensis Decembris 1539.
Ad mandatum
sacrae maiestatis reginalis proprium.