Toties iam a ⌊plebano Tolckemitensi⌋ ratione decimarum, quas ab incolis in Nartz de bonis conducticiis improbe petit, interpellamur,
ita ut nobis propemodum molestus in re levi suis impetitionibus esse videatur, nam cum dicta bona ab illis in ⌊Nartz⌋ iure locationis a vicariis possideantur et in contractu locationis nulla facta sit de solvendis decimis mentio, neque antea ab illis solutae sint. Non possumus nunc etiam in id consentire, ut contra priorem nostram cognitionem ad eas decimas solvendas adigi debeant, maxime cum illas neque apud reverendissimos olim praedecessores nostros, quibus aeternam precamur requiem, dominum ⌊Fabianum⌋ et ⌊Mauritium⌋ episcopos, ipse ⌊parochus⌋ obtinere potuerit. Sed cum ita sese res habeat, ut bona de quibus decimae petuntur, aliis locari possint, facile permittimus, quo tandem lis haec finem sortiatur, ut explosis his possessoribus ea aliis condicione adiecta, ut eas decimas solvant, locentur. Quod cum ita per Fraternitates Vestras ordinatum fuerit, nulla, vel ⌊plebano Tolckemitensi⌋ vel illis in ⌊Nartz⌋ fiet iniuria. Quas feliciter valere optamus.