Ut nihil mihi fuerat iucundius consuetudine et humanissimo convictu Reverendae Vestrae Dominationis, ita molestissimum fuit post discessum illius tanto temporis intervallo de eius rebus et statu nihil intelligere. Sed in ⌊Germaniam⌋ cum venissemus saepiusque sciscitatus essem,
quibus in locis et regionibus R(everen)tia written over ma⌈matiatia written over ma⌉ Vestra commoraretur intellexissemque illam in ⌊episcopatu suo Culm written over ueui⌈ueui or ieui⌈ueuiueui or ieui⌉ulmulm written over ueui⌉ensi⌋ residere, visum est mihi et meo officio et veteri familiaritati written over e⌈eii written over e⌉ convenire, si epistola missa illam salutarem. Itaque, Reverende Domine,
memoria vestri ita me voluptate afficit, ut magno aestimarem, si facultas p(raese)ntis contingere possit, coram cum illo dulciter agere. Sed q(uonia)m intervallis locorum et gravissimis uterque officiis distinemur, has litteras mitto ad Reverentiam Vestram veluti internuntias, quae et testes sint nostrae preteritae amicitiae, et pignus sem text damaged⌈[us sem]us sem text damaged⌉piterni[1] ergo illam in posterum amoris. Quibusque ita intelligat me otia sen text damaged⌈[tia sen]tia sen text damaged⌉em[2] desiderare, quo animi mei erga illam propensionem declararem. Quamobrem, si
ullis rebus opus sit Reverentiae Vestrae aut ope, aut opera, aut si qua in re
alicui, qui a Reverentia Vestra veniet, commodare potero, ipsa imperabit –
inveniet me omnibus in rebus paratissimum. Vicissim autem peto, ut ad hanc
epistolam ipse etiam litteris datis respondeat, quae obsides mihi sint mutuae
inter nos recordationis. Est etiam quiddam veluti symbolum, quo significari
mihi cuperem has meas litteras et hanc memoriam nostri quietus Reverentiae
Vestrae placuisse. In iis enim regionibus, quae ad Septentrionem sunt, cum
praeclarissimae ferae nascantur, fama ita intellexi cornua illic produci amplitudine et magnitudine excellenti, quorum commoditatem etsi ab regionibus propinquioribus facilius petere possim, tamen malim illas meni mnemosyno(n) esse et
exemplum nostrae distantis familiaritatis. Cupio igitur pro veteri mea erga
Reverentiam Vestram ingenua libertate, ut non quidem magnopere laboret, si quae vero ad
manum insignia sunt aut amplitudine, aut forma, ea ad Granvellanum una cum
litteris suis transmitti iubeat. Iucundissima enim erunt mihi propter
cogitationem Reverentiae Vestrae, atque illorum conspectus semper mihi
Reverentiae Vestrae suavissimum convictum ob oculos pone written over a⌈aee written over a⌉t. Interea Reverentia Vestra me semper in numero amicissimorum habeat, atque si quid ullo in officio possum, mihi mandet.
Valeat Reverentia Vestra, quam Dominus longo tempore et sibi et suo populo servet incolumem.