List #1314
Gemma Frisius do Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1535-06-13
odebrano [1535]-08-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendossimo in Christo Patri ac Domino, domino
In
Reverendissime in Christo Pater.
Salutem et officiorum meorum commendationem.
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus nihil mihi iucundius accidere potuit, quandoquidem certiorem me reddiderunt solita me nondum exclusum esse Reverendissimae Dominationis Vestrae gratia, quam excolere, quantum mea tenuitas sinit, dum hanc spiravero auram, statui ac si me non detineret vinculum hoc, mea praesentia, si gratum crederem meum officium Reverendissimae Dominationi Vestrae, totus inservire cupio, adeo si umquam me poenitebit huius facti, sola hac in re nonnihil me instituti coepit poenitudo, neque umquam video, quo modo poterit alioqui et gratissimae, et sanctissimae conversationis irrepere taedium.
Novarum nihil hic est rerum, quod putem Reverendissimam Dominationem Vestram latere.
Interim id non possum omittere novum nos parare globum cosmographicum, cui sane (absit invidia dicto)
Χριστος Reverendissimam Dominationem Vestram in perpetuum conservet.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis servitor