Venerabilis et Eximie Domine, Frater et Amice carissime.
Salutem et omnis felicitatis accessum.
Litteras Dominationis Vestrae XXV Augusti ⌊Romae⌋ datas XXIII Septembris praeteriti in ⌊castro meo Lubaviensi⌋ satis commode accepi,
et ea, quae de successu coadiutoriae in personam meam Varmiensis scripsit, sane intellexi, habeoque pro opere et labore, quem rebus meis impendit, Dominationi Vestrae quas possum gratias, aliquando per omnem occasionem, quoad eius a me fieri poterit, relaturus. Ceterum, cum negotium
hoc per mortem r⌊everendissimi domini olim Mauritii episcopi Varmiensis⌋ infectum mansit et ego concordibus votis ⌊venerabilis capituli⌋ ad eam ecclesiam ex Dei misericordia sum postulatus, aliud nobis agendum restat. Mitto igitur iis iunctum postulationis
decretum cum instrumento procuratorio atque cum litteris regiis ad ⌊summum pontificem⌋ et ⌊⌊Regni⌋ protectorem cardinalem⌋, quae a ⌊serenissimo rege meo⌋, ut certo existimo, scribentur, et ex ⌊Cracovia⌋ cum iis ad Dominationem Vestram dabuntur, quo ante nuntii adventum duplicatas allaturi, quem unamecum reverendissimus dominus electus Culmensis ⌊Tidemannus Gise⌋ missurus est, Dominatio Vestra curare possit sine mora negotium committi ac in praeambulis instrui, quemadmodum de iis ipse ⌊dominus electus⌋ latius Dominationi Vestrae scribit. Nuntius a nobis mittendus feret aurum et alia necessaria. Iam Dominationis Vestrae erit tam meis, quam ⌊domini electi⌋ sic intendere rebus, prout opinionem et fidem de Dominationis Vestrae amicitia et integritate concepimus. Ego, quod ex me erit, omnem daturus sum operam, ut Dominationis Vestrae iis in negotiis studium et diligentiam omni beneficentia ac gratitudine rependam,
cf. Cic. Fam. 10.4.3 Qua re hoc unum tibi persuade; Cic. Fam. 16.1.2 Tu autem hoc tibi persuade ⌊hocque sibi de me certo persuadeatcf. Cic. Fam. 10.4.3 Qua re hoc unum tibi persuade; Cic. Fam. 16.1.2 Tu autem hoc tibi persuade ⌋ etc.
Pro novis, quae Dominatio Vestra scripsit, magnam habeo gratiam. Hic aliud non habemus, quam quod prope festum divi Bartholomei[1] in ⌊Haffnia alias Copenhagen⌋ civitate ⌊Regni Daniae⌋
cf. Vulg. 1Sm 8.22.1-2 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem; Vulg. 1Sm 16.13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum ⌊⌊illustrissimus
dominus dux ⌊Holsaciae⌋⌋ in regem est coronatus, verum, cum episcopos[2] adhuc in vinculis habeat, non adfuit cornu ⌊Samuelis⌋[3]cf. Vulg. 1Sm 8.22.1-2 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem; Vulg. 1Sm 16.13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum ⌋ inunctusque in solium positus est. In quo si diu residebit, continget praeter illorum hominum mores, naturam et ingenium, siquidem multos a se occisos, alios exules, paucos vero cf. Sen. Ep. 69.6 Illud inperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: “bella res est mori sua morte” ⌊sua morte decedentescf. Sen. Ep. 69.6 Illud inperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: “bella res est mori sua morte” ⌋ reges habuerunt. Apud nos omnia adhuc ex divina gratia tranquilla sunt, praeterquam, quod Luteranismus apud vicinos nostros mordicus tenetur, neque aliqua in re hucusque capit detrimentum. Si collectum fuisset concilium vel propediem colligeretur, aliquid boni sperare possemus, sin minus – vereor pestem ac luem istam vastius et amplius grassaturam. Sed de iis hactenus. Dominationi Vestrae omnia fausta precor, illamque diutissime bene valere summopere cupio.
Ex ⌊conventu terrarum Prussiae⌋ in oppido ⌊Graudencz⌋, prima die Octobris anno 1537.
Postscript:
Pro indultu ad dicendum horas Romanas gratias habeo, quodcumque pro signatura Dominatio Vestra impendit, faciat, quod sciam – cum gratitudine ut Dominationi Vestrae satisfiat curabo. De dispensatione cognationis spiritualis non est, quod Dominatio Vestra agat.[4] Evanuit hic et quaedam vix magis ardua. Si canonicatus
et praebenda mea Varmiensis sic mihi posset reservari a ⌊Sede Apostolica⌋, ut eam cui vellem resignarem, non fugerem modestam compositionem. Rogo itaque, quantum Dominatio Vestra potest, efficiat ea
cf. Adagia 1526 No. 2755 in voti compotem ⌊in re voti me compotemcf. Adagia 1526 No. 2755 in voti compotem ⌋, plurimum mihi gratum, sibique me Dominatio Vestra obligatum factura. Quae iterum bene valeat.
[1 ] August 24
[3 ] Commanded by God, the Biblical prophet Samuel anointed first Saul and then David as kings, so Dantiscus uses the name Samuel as the symbol of a person endowing
royal power with a sacral character. (cf. KOPALIŃSKI 1990 p. 1033 ⌊Kopaliński, p. 1033cf. KOPALIŃSKI 1990 p. 1033 ⌋)
[2 ] In October 1536 king of Denmark Christian III imprisoned the Danish and Norwegian bishops (cf.
cf. MAŁŁEK 1969 Przyczynek p. 130-131 ⌊Małłek,1969, p.130-131cf. MAŁŁEK 1969 Przyczynek p. 130-131 ⌋); Dantiscus was asked to plead for the imprisoned bishops with the Polish king by bishops Ioannes Magnus, Hans Brask and Magnus Haraldsson, who had been exiled from Sweden and were staying in Gdańsk (cf. the ⌊⌋)
[4 ] There are no source materials concerning this matter. Possible hypotheses include one
whereby, having learned of his daughter Juana’s betrothal to Diego Gracián de Alderete on June 30, 1537, Dantiscus was withdrawing from some kind of previously undertaken preparations for a marriage for her. Though the letter from Spain informing him of the betrothal only arrived on October 7, 1537 (cf. letters ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋), or a week after the date of the present letter, Dantiscus could have based his actions on the letter received on July 7, 1537 in which Gracián asked for his permission to marry Juana (letter from ⌊⌋). Perhaps the news of Juana’s planned marriage was also contained in a letter which Dantiscus received from Johan Weze and which is only known from mentions elsewhere (Prague, May 2, 1537) (see ⌊⌋)