List #3366
Maciej KALECKI of Mąkolin do Ioannes DANTISCUSRaduń, 1548-05-03
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, suo domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Video Reverendissimam Dominationem Vestram eo animo ferre calamitatem nostram, quo et nos hic ferimus. Quid autem consolationis hinc dem aut scribam, non habeo, quandoquidem res eo devenit, ut humano consilio regi non possit, nisi solius Dei Omnipotentis prudentia et benignitate. Nos peccavimus, iniuste egimus. Nostra peccata horum malorum sunt causa.
Consolatur me aliquantulum senatorum fides et constantia, quam principi per litteras certatim offerunt. Solatur me etiam principis aequanimitas erga omnes, quam ego saepissime inculco, video enim, quid hisce temporibus dissidiorum causa fuerit, dum unius quam alterius maior ratio habita est. Spero rem publicam aliquam futuram, si concordia fuerit, sed equestrem ordinem eo a novo audio graviter esse offensum. Deus Omnipotens placabilem nobis eum reddat, in eo enim nunc pendet lex et prophetae. Plura non vacat, in itinere praesertim.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis, qua ut me prosequatur, maiorem in modum oro.
Ex Radunya, die 3 Maii 1548.
Deditissimus servitor Matthias a Mącolin praepositus Trocensis etc. subscripsit
Postscript:
Ad diem 24 mensis huius, si Deus voluerit, Cracoviam videbimus.