Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino meo colendissimo ac perpetuo observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime perpetuoque observande.
Servitiorum meorum sedulitatem commendo in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui salutem et omnem felicitatem precor.
Heri servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae eius mihi litteras reddidit iunctis reverendissimi ⌊domini Plocensis⌋ litteris ac aliis, quae ⌊Cracovia⌋ ad ipsam perlata sunt. Haec a me perlecta hodie ad reverendissimum ⌊dominum meum Varmiensem⌋ per eundem servitorem transmitto agoque gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod haec mihi communia facere dignata est. Formularum illarum, e quibus regiae litterae ad ⌊summum pontificem⌋ et cardinalem exceptae sunt, exemplum non retinui, quo tamen opus mihi erit, si quid posthac in istis negotiis erit a me consulendum.
Dignabitur igitur Reverendissima Dominatio Vestra illud ad me per opportunitatem mittere cum pauxillo unguenti moschati, quod pro nostro ⌊Hinrico Snellenberg⌋ petii quidem a Reverendissma Dominatione Vestra, sed accipere oblitus sum. Commode haec huc perferentur, si modo ad dominum ⌊Achatium⌋ in ⌊Allenstein⌋ aut ⌊Helisbergum⌋ ea miserit Reverendissima Dominatio Vestra.
Cui[1], quod plus quam humaniter me collegamque meum in ⌊conventu ⌊Thorunensi⌋⌋ totoque illo progressu habuit, debere me plurimum agnosco , enitar autem modis omnibus, ut me gratum sibi nihilque obsequii refugientem vicissim probet. Paulo post quam sum domum reversus, invisendi studio adii reverendissimum ⌊dominum Warmiensem⌋, quem repperi ex gravi casu epilepsiae, quo tertia feria Pentecostes correptus fuerat, admodum incommode habentem. Narravi tamen utcumque auscultanti conventus illius acta. Verum ut ⌊eius reverendissima dominatio⌋ deinceps curis et negotiis oneretur, non videtur in rem salutis eius esse, quae levimentis magis et consolatione iam indiget, sed illa quoque ploratum ei fere cient. Dominus Deus ⌊eius reverendissimam dominationem⌋ nobis servet.
Omnes, qui ⌊Monteregio⌋ veniunt, ferunt illustrissimum dominum ⌊Prussiae ducem⌋ adornare profectionem in ⌊Daniam⌋, vocatum ad sancti Laurentii festum, item et nostros ⌊Gedanenses⌋, qui missurine sint nuntios suos, nondum cognovi.
Commendo me gratiae et amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus diu nobis servet salvam et incolumem.