Iucundum nuntium 1538-07-09⌊hodie1538-07-09⌋ accepi, Reverendissimam Dominationem Vestram ex hoc molesto itinere fines ⌊Prussiae⌋ iam attigisse. Quare non potui comittere, quin obviis his litteris meis, quandoquidem gressibus non licet, ad nos revertentem exciperem. Debemus autem omnes, Deo gratias, quod Reverendissimam Dominationem Vestram sanitate integra nobis restituat, gratulorque legationem istam pro dignitate illius confectam esse, nam non sine gaudio audivi utr written over c⌈cr(?)r written over c⌉umque. Eritque mihi gratissimum, si licebit hoc ipsum ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi legere, simulque de publicis harum terrarum negotiis, quam laetum ad nos referat nuntium. Equidem suspicor in istac temporis brevitate, non potuisse mature quicquam effici. De privatis nostris rebus et tamdiu expectatis litteris expeditionum nostrarum non est, quod moneam Reverendissimam Dominationem Vestram, scio enim, ultro ad me scripturam, quemadmodum haec res habeat, et quid tandem sperandum mihi sit de hoc negotio, cuius procrastinatio, timeo, ne alteram mihi paritura sit difficultatem propter labens tempus consecrationis. Ego in hunc usque diem ne coniecturam quidem verisimilem de tanta dilatione potui accipere et interim osores mei gaudio suo fruuntur. Per absentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae nihil, quod sciam, in republica novatum est. Omnia hactenus spectare visa sunt reditum Reverendissimae Dominationis Vestrae, a quo ut omnes haeremus, ita faxit Deus, ut omnes capiamus consolationem. Mihi unica est consolatio habere Reverendissimam Dominationem Vestram superinscribed⌈VestramVestram superinscribed⌉ praesentem atque incolumem, quod ut diuturnum sit, Deum precor. Commendo me amori Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae.