List #2540
Ermland (Warmia) Chapter do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1542-02-13
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, dignissimo domino et pastori nostro gratioso.
Reverendissime in Christo Pater, eximie antistes et domine, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint in vota Reverendissimae Paternitatis Vestrae unice destinata.
Reverendissime ac gratiose domine.
Quandoquidem negotium legationis ad illustrem Prussiae principem in communibus gravaminibus obeundae ad nos fuit relatum, capitulari deliberatione perhabita Vestrae Reverendissimae Paternitati significavimus ea, quae nobis ad rem et utilia, et necessaria pro qualitate temporum et hominum videbantur. Tamen quia Reverendissima Paternitas Vestra alias rationes habet et expedire putat, quo nuntii mittantur, nos facile easdem admittimus atque in eandem legationem consentimus etc., verum cum immineant dies dissolutionis, quibus passim contingit liberius et vivere, et etiam paululum insolentius agere, veremur, ne in tabernis rusticorum male consulamus honestati mittendorum. Totum tamen reicimus ad velle et videre Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut ipsa definiat, quando ipsos nuntios apud eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram constitui placeat.
Vestram Reverendissimam Paternitatem aeterno Deo et nos eius gratiae ex sententia commendantes.
Warmiae, 13 Februarii anno M V-c XLII.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae officiosissimi praelati, canonici et capitulum ecclesiae Warmiensis