» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2556

Mikołaj GRABIA do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1542-03-31
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-08

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 133-136

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1599, p. 136

Reverendissimo Domino meo, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, suo domino gratiosissimo et colendissimo

BCz, 1599, p. 133

Reverendissime Domine, domine colendissime ac gratiosissime.

Post promptum obsequendi studium.

Quia ego iam dudum nihil scripsi Reverendissimae Paternitati Vestrae, nulla alia fuit causa, quam inopia tabellariorum. Quando vero occurrere visi sunt, tum summis curis distinebar, quominus desiderio suo satisfacere potui. Ac tamen licet ego silere soleo, quod certe evenit cum magno meo dolo ms. e(!) oo ms. e(!) re, verum Reverendissimae Paternitati Vestrae pro eius in me singulari benevolentia et gratia libentissime servio. An licet autem adire in despectum animi sui et illorum candidatorum, quibus maxime aula placet?

Novarum rerum nihil habemus, quae scribenda putem, nisi quod serenissimi principes nostri bona fruuntur incolumitate et ante festum Pentecostes redire in Regnum statuerunt. Vacantiae magistratuum nondum sunt distributae et adhuc maiores augentur, nam non pridem magnificus dominus capitaneus Samogitiae mortuus est, caput in hoc ducatu non postremum. Sic et in Regno plures senatores decesserunt, quorum distributio speratur hic in discessu et illic orig. illucillicillic orig. illuc in adventu. Non ignorabit autem Reverendissima Paternitas Vestra, quibus illa subsellia cedent, veremur autem, ne illius Callimachi sententia sequeretur, defunctis his patribus.

Venerunt etiam ad maiestatem regiam ab illustrissimo domino Ioachimo marchione Brandeburgensi, electore imperii, nuntii duo, unus catholicus et alter Hebraeus, quod numquam antea auditum fuit Hebraeos mitti legatum. Qua res magnam suspicionem hic edidit, quod forte BCz, 1599, p. 134 per medium illustrissimae suae dominationis Iudaei, qui ex Germania expulsi esse dicuntur, sollicitassent apud maiestatem regiam pro receptaculo suo, quam rem male audiunt multi, etiam quod forte Pruteni assentire videntur, praecipue domini et senatus Gedanens(is) or Gedanens(es)Gedanens(is)Gedanens(is) or Gedanens(es), qui gentem illam maximo favore prosequuntur. Secretam enim ipsi nuntii apud prin hidden by binding[in]in hidden by bindingcipes nostros audientiam habuerunt, proinde nihil certi scribere hidden by binding[re]re hidden by binding praeter eam vulgi suspicionem Vestrae Reverendissimae Paternitati possum.

De Turca scribitur et auditur, quod cum rege Persarum indutias suscepit et in Hungariam occupandam omnes conatus suos convertit, deinde et in alia regna Christiana. Cuius votis Deus non annuat. Quicquid autem Deus de nobis statuerit, proximum ver indicabit. Hungari hactenus adhuc sunt inter se dissidentes, Monacho illo auctore hidden by binding[e]e hidden by binding, qui est illius regni extrema iactura et plus Turcae quam Christianis affectibus favere dicitur. Dominus Deus perdat illum vel odium suorum, quod contra illum committet, dens.

Hic etiam rumorem habemus, quod Tartari, qui firmati sunt muneribus principum nostrorum de pace observanda hidden by binding[a]a hidden by binding, violata fide et iure iurando, iussu Turcae deberent nos armis impetere, ne Christianis principibus aliqua hidden by binding[a]a hidden by binding praesidia dare potuissemus.

Reliquum nihil est, quod scribam, sed hoc quod scribo, est aliquid, si ab omnibus penitius expendend(is) i(m)minen(tii)s res venerint.

BCz, 1599, p. 135

Valeat Reverendissima Paternitas Vestra diu incolumis et me gratia sua prosequi non dedignetur.

Vilnae cursorie, feria VI-ta ante Palmarum Dominicum 1542.

Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor humil(is) or humil(limus)humil(is)humil(is) or humil(limus) Nicolaus Gra(bia)