List #1728
Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESELöbau (Lubawa), 1537-09-28
odebrano [1537]-09-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino Tidemanno Gise, electo Culmensi, custodi et canonico Varmiensi, Fratri et Amico carissimo et observando
Reverendissime Domine, Frater et Amice carissime ac observande. Salutem amorisque mei plurimam commendationem.
Ab hac appellatione, qua merito cum Dominatione Vestra Reverendissima ago, non me continebo, quemadmodum hoc a me in litteris suis, quas heri nocte Iobus meus mihi retulit, Dominatio Vestra Reverendissima petit, quandoquidem eodem me titulo, quam primum maiestas regia praesentationem, quam iam etiam Dominatio Vestra Reverendissima habet, ad me miserat, dignata est, et deinde omnes, qui ad me ex Regno scribere solebant. Ferat ergo non indigne, quod pro rei dignitate Dominationi Vestrae Reverendissimae tribuitur. Excusationem, quam pro se et venerabili capitulo fecit, libenter admitto. Angustia temporis utrimque congratulationes gratiarum publicasque actiones, ut ex more et re convenit, impedivit. Quod tamen commode, postquam ex nostris comitiis, quibus non sine causa Dominationem Vestram Reverendissimam cupiebam interesse, rediero, fieri poterit, tumque tempus, ut postulat Dominatio Vestra Reverendissima, significabo.
Quod princeps ille phanaticus cum suo Aiace agit, nihil vel me, vel Dominationem Vestram Reverendissimam movere debet. Consilium nobis resque locusque dabunt etc. Risum tamen reprimere non potui illorum legens de urso insaniam, quam pulchre in loco protulisse se sunt arbitrati. Principi rescripsi, sed vix credo illum ulli meas ostendisse litteras.
Decretum postulationis et litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae unacum regiis, quas spero me non gravate duplicatas, ut vocant, habiturum, per bancum opera Georgii Hegel Fuggarorum factoris mittam ad urbem in manus domini Theoderici. Cui scribam de eoque praesertim, quod ad expeditionem Dominationis Vestrae Reverendissimae pertinet, ut diligenter perquirat, quantum recentes mei praedecessores pro confirmatione impenderint. Ego coactus fui ad integram taxam septingentorum ducatorum, ut in annatarum habetur libro. Tantundem et reliqua fere expeditio constitit, insigniterque mihi in eo iniuria facta est, a qua ut Dominationem Vestram Reverendissimam asserat non movebo.
Cum transumpto regiarum litterarum cum capitulo meo sic agam, quod et votis Dominationis Vestrae Reverendissimae fieri satis possit, et maiestatis regiae iuspatronatus et gratia nobis integra conservetur. De auro et nuntio Romam mittendo inter nos ut colloquamur, necesse est, pecuniae tamen, quibus mille aurei possint conflari, ad me, cum rediero, mittantur, aut per Dominationem Vestram Reverendissimam adferantur. Invenietur a me modus, ut pro eis aurum haberi possit etc.
De Hosio non potui reverendissimo domino Cracoviensi cessionem negare, cuius misi instrumentum, scripturus, quae oportuna videbuntur, fore sperans, quod dominatio eius reverendissima rationibus meis mota instrumentum retinebit etc.
Rescripsissem Dominationi Vestrae Reverendissimae uberius ad omnia, nisi iam colligendae sarcinulae me abstraherent, iamque paratus ad iter hac, si potero, hora sex ab hinc milliaria ad curiam meam Plowese discedo, cras Deo bene favente Graudencium ingressurus. Excusabit itaque me Dominatio Vestra Reverendissima fratribus meis, maxime autem domino Felici, cui ad eius amicissimas litteras in ea celeritate rescribere non potui. Omnia, quae Cracoviam et ad urbem a me sunt scribend[a], hac ventura nocte aggrediar.
Orator noster dominus Nibschicz salutem et inserviendi propensionem Dominationi Vestrae Reverendissimae offert rogatque, ut, si Bernardus famulus eius ad vos veniret pecuniamque in mutuum peteret, ne quid illi credatur, immo quod equus, qui meus est, retineatur, non se enim gessit, ut fide sit dignus. Dominationem Vestram Reverendissimam diutissime optime valere opto. Si quid rescribendum videbitur, huc ad fratrem meum mittat litteras, qui curabit, ut ad me perferantur.
Ex Lubavia, XXVIII Septembris MDXXXVII
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater integerrimus Ioannes episcopus Culmensis scripsit