List #760
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBruges, 1532-02-27
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo [in Ch]risto Patri et Domino, domino Ioa[nni] Dantisco episcopo Culmens[i, se]renissimae regiae maiestatis Poloniae [orat]ori etc., domino meo honorandissimo
Salutem plurimam.
Auriga, qui me avexit Antverpia, servavit fidem fuique Brugis postridie, quam inde discesseram.
Miror nihil habere novi de domino de Beveris, ad quem iam bis scripsi. Vellem enim omnino convenire illum, priusquam me sors aliunde avocet. Si fuerit oportunum tibi, rogo, ad eum rursum scribe, nam ego rebus meis intendam, donec vel ille venerit Antverpiam, aut tu pararis certam abitionem. Quod ne me lateat, rogo, effice, veniam enim omnino. Verum, si videris rem dilatum iri intellexerisque vel ex amicorum litteris, vel eorundem silentio non magni referre, properene, an mature abeas, id quod ego omnino sic esse puto, sarcinulis tuis compositis nihil est, quod te impedire poterit, quominus visas tuos hic Brugis, qui magno tui desiderio premuntur. Noster athleta victor debellatorque Gallorum id in votis habet, ego vero etiam orarem, tu autem pro prudentia tua age et mihi manda voluntatem consiliumque tuum, nihil interim dubitans de mea promissione.
Uxor, soror, familia sese ex animo tibi commendant precanturque felicia omnia. Si vacat, rescribe, sin minus, facile condonaverimus occupationibus tuis.
Brugis, XXVII-a Februarii anno Domini XV-c XXXII-o.
Reverendissimae Dominationis Tuae addictissimus inservitor Cornelius Scepperus
Postscript:
Istas litteras ad dominum de Beveris da Michaeli tuo, ut eas det in manus alicuius certi nuntii euntis ad Bergas, qui cotidie inveniuntur Antverpiae, nam propter exequias quondam domini de Bergis futurus est eo in loco postridie Kalendas Martias, sicut intelleximus. Poterit et Reverendissima Dominatio Tua adicere scriptum aliquod de suo.