List #3537
Łukasz GÓRKA do Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1532-08-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino et maiori colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine maior colendissime. Post diligentissimam mei commendationem.
Haud scio, an quisquam sine scelere praeterire potest, quin reditum Vestrae Reverendissimae Paternitatis incolumem et illustrem ex tot praeclare obitis apud caesarem legationibus gratuletur, praesertim cum res per Vestram Reverendissimam Paternitatem gestae non tantum summam gloriam ingenio atque ornamentis Vestrae Reverendissimae Paternitati pepererint, sed maxima quoque adiumenta atque aperta auxilia huius regni rebus stabiliendis attulerint. Quare non possum, quin g[au]de[am] talem virum eumque praesulem tanta rerum experientia tan[taque p]rudentia clarum nobis esse redditum. Cuius consilio, peritia, industria regni nostri gubernacula fulciri poterunt, quem ut Deus Optimus Maximus regno regibusque nostris diu servet incolumem, etiam atque etiam rogo meque Reverendissimae Vestrae Paternitati de meliori nota commendatum esse cupio.
Datum Posnaniae, decima Augusti die anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis ad mandata Lucas de Gorka castellanus Posnaniesis et capitaneus subscripsit