Fuit nuper hic apud me nobilis ⌊Felix de Alden⌋, inter alia queritans, quod, cum Reverendissima Dominatione Vestra una mecum sibi impetrasset a
sacra
⌊regia maiestae⌋ gladiferatum terrae Culmensis, antequam de illius vacatione fama ad aulam venisset. Dominus ⌊castellanus Culmensis⌋, nescitur qua surreptione, super ipsius dignitatis collatione litteras regias pro filio suo, capitaneo Bratianensi, obtinuit ac de illa passim gloriari dicitur. Quae res, etiam si ⌊Felix⌋ eam negligere vellet, nescio, an nobis ferenda esset, praesertim Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui ⌊maiestas regia⌋ suis litteris, quas omnibus dominis palatinis evulgavimus, scripsit eam dignitatem Felici ad nostram et aliorum ⌊dominorum consiliariorum⌋ intercessionem se contulisse. Nec verisimile est dominum ⌊castellanum⌋ praevenisse nostram impetrationem, quam illius indubie meminisset dominus decanus Cracoviensis, praesertim rei tam recenter actae. Ideo si citeriorem datam habent litterae illius, non sine praereptionis fraude sunt extortae, id quod non sine magna indignitate nostra evenit ... Si vero ulterioris sunt datae, facile est remedium, si ⌊Felici⌋ litterae dentur sub iusta data, quibus et litterae ad Reverendissimam Dominationem Vestram datae consentient, quarum exemplum idcirco ad aulam mittendum esset et scribendum domino decano, auctori impetrationis, vel ipsi potius ⌊maiestati regiae⌋, ut dignetur tueri concessa et nos non exponere in risum et fabulam hominum. Id si facere meo et ⌊Felicis⌋ rogatu Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur, factura est rem mihi gratissimam ac ad rationes nostrae dignitatis necessariam, ne ad unum omnia, quae tum impetrata fuerant convellantur.
Si quid secus Reverendissima Dominatio Vestra sentit, scire percupio, ut ⌊Felicem⌋ admoneam, qui brevi Vestram quoque Reverendissimam Dominationem se aditurum dixit. ⌊Is⌋ me admonuit esse in privilegiis dignitates non debere conferri citra consilium ⌊dominorum consiliariorum⌋ etc. Quod si sic habet, esset quod obici posset domino ⌊castellano⌋. Quod tamen ego non teneo memoria.
In negotio exprobrationis Reverendissimae Dominationis Vestrae, donec ab ea de reliquis edoctus fuero, interquiescam, facturus omnia, quae ipsa monuerit.
Quam et felicissime valere cupio
.