List #692
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-10-04
odebrano Brussels, [1531]-10-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo [in C]hristo Patri et Domino, domino Ioan[ni] Dantisco episcopo Culmensi etc., serenissimi Poloniae regis oratori, domino tamquam patri honorandissimo
Salutem plurimam.
Reverendissime Domine.
Quandoquidem in hoc exilio nullum gratius tempus est, quam quod scriptioni impenditur, libens hoc negotium mihimet facesso, postquam ab aliis vacare datur. Nos enim hic sumus ut gubernatores huius ducatus perferunturque ad nos variae causae, quibus cognoscendis non parum temporis terimus. At est hoc honorificum sane, commodum vero minime. Quare diligentissime instare soleo, ut revocer. Quod si apud dominum a Grandvella venire tibi contingat, rogo, et de me habe mentionem, utque hinc revocandi auctor sit, precibus contende. Aveo enim interesse conventui Gallico et a solitudine, in qua hic sum, si quis alius, animo sum aversissimo.
Quae de Hieronymi Lasky adventu scripsisti, hic vulgo feruntur diciturque esse in itinere. Prodiit nuper hic libellus quidam de cometa Germanice scriptus a quodam Zwyngliano. Numquam credidissem tam stolida esse pectora in Germania, adeo invertit scripturas torquetque omnes in partes, subinde negans quicquam timendum esse, subinde asserens mutatum iri imperium tralatumque ad popularem statum. Si quid tale istic est, rogo, ad nos transmittas. Vereor enim, ne tam brevi redeam, ob id potissimum, quod nemo facile huc venturus est, ut gubernet, metu pestis, quae fama longe est minor, multi enim cotidie defunguntur estque contagioni plurimum ademptum flatu vulturni, qui continue hic spirat.
Litteras istis annexas rogo, ut ad uxorem meam transmittas. Et bene vale.
Ex arce Lucemburgi, IIII-o die Octobris anno XV-c XXXI.
Humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Collega meus vicecomes sese plurimum Reverendissimae Dominationi Vestrae commendat.