Rumorem de morte mea ad te, mi humanissime Cranmere, perlatum eo auctum ⌊⌋, quod a me intra triennium nullas acceperis. Hoc quidem non incurantia aut mutuae nostrae amicitiae oblivione contigit, verum ob similem de te rumorem, qui apud nos percrebuit, quem certe, amantissimus utpote tui, dolenter accepi, te, inquam, iussu ⌊regis tui⌋, cum multis aliis bonis viris, praeter omnem aequitatem fuisse e vivis sublatum. Quo intime permotus, non secus atque tu meis, ita et ego tuis manibus aeternam non semel beatitudinem sum precatus. Qua de re, cum eiusmodi rumor, Deo gratia, utrique falsus evanuit, gaudendum nobis et ad pristinum benevolentiae officium et animo et scripto redeundum est. Tu tamen, ne te πυραύ
<σ>
του μόρος occupet, cum ea sint apud vos tempora, quae nulla prius in ⌊orbis Christiani⌋ regione fuerunt umquam, caveas: plura adderem, nisi vererer has fraudi tibi futuras, si in alterius quam in tuas manus inciderent.
Quid apud vos agatur, gratius mihi fuisset scire a te, quam de iis, qui multa incerta pro certis nobis denuntiant. Tot scilicet bonorum ecclesiae di[reptiones] ... [quae modum et] numerum non habent, in utrumque promiscue sexum supplicia, quodque magis his omnes in admirationem ac detestationem inducit, tot coniugia totque contra omnes, tum humanas, tum etiam divinas leges repudia. Quae tamen, quamvis passim hic in vulgus sparsa, pro veris habentur, apud me adhuc sunt ambigua.
Nonnihil ad credendum me compellit, quod tu, cum sis et archiepiscopus, et ⌊regni vestri⌋ primas, ministrum ecclesiae tuae, longe alio quam prius nomine, te ⌊⌋. Ministri quidem sumus omnes, ecclesiarum qui sumus episcopi; hoc tamen titulo, quo ⌊Paulus⌋ usus est, abuti non deberemus. Is etenim, qui speculatur, non est sine ministerio, , sua tamen ob id vocatione non privatur. Nos porro hic sub christianissimo pientissimoque ⌊rege⌋ degentes, ⌊Phouorini(!)⌋ apud ⌊Gellium⌋ praecepto, cf. Gel. I 104 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus ⌊utimur verbis praesentibus, et moribus vivimus antiquiscf. Gel. I 104 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus ⌋, in quibus et vos olim non infelices inter alios mortales fuistis; adeo etiam, quemadmodum recens nosti, quod de insigni ad te coniugio scripserim, hoc si ad eum modum, ut cum ⌊Iuliacense⌋ successisset, in quas me turbas non coniecissem? Eas a me Deus per suam misericordiam avertit.
Quem vero apud vos exitum hoc turbulentissimum cum tot commutatis Helenis malum, et haec tanta et tam impia diritas aliquando habebit, nemo sanae mentis non videt, quantumvis
cf. V. Max. 1:3:26-28 lento enim gradu ad vindictam sui divina procedit ira tarditatemque supplicii gravitate pensat ⌊lento divina ira gradu procedatcf. V. Max. 1:3:26-28 lento enim gradu ad vindictam sui divina procedit ira tarditatemque supplicii gravitate pensat ⌋. Quam ut ab hac vestra praedivite ⌊Insula⌋, quae mihi ob multam humanitatem in ea perceptam carissima est, et a vobis omnibus mihi carissimis, diutissime Dominus Deus contineat, immo numquam exerceat, impense oro; tantum abest, ut quicquam adversi imprecer.
Ceterum quod honorificis illis relictis titulis usu receptis adeo me mentis tuae gau[dium] ... [ma]g[na] gratia .... [Itaque(?)] magnas gratias habeo, quod ⌊puerum⌋, quem ⌊Ratisbonae⌋ ad ⌊Danubium⌋ in aula ⌊caesaris⌋ quondam famulatui tuo addixeram, adeo liberaliter educari commiseris. ⌊Hunc⌋ revera, cum tuis me verbis et litteris salutaret, a facie non minus, quam alium quempiam exoticum, a me numquam prius visum, noveram; fuitque eo mihi gratior, quod tua opera et adminiculo in adulescentem moribus et litteris non incultum excreverit; qui si institutum, quod coepit, prosequi non intermiserit, quod ad reliquum vitae tempus pertinebit, facile assequetur. Tibi vero iterum atque iterum gratias ago, quod ⌊illum⌋, ad meam commendationem et nostrae inter nos amicitiae rationem, tam benigne et largiter tuo impendio in litterarum studiis exercitum foveris hucque ad me non sine viatico remiseris. Hinc clare liquet ⌊Athenaeum⌋ non recte sensisse ⌊amicos non esse, qui procul degunt ⌋; cum tu, ab orbe nostro divisus, in hoc ⌊iuvene⌋, cuius parentes <non> nisi fama agnovi, mihi fueris officiosissimus.
Proinde ubi vicissim gratum tibi facere tibique aut tuis ex usu et re esse possum, propensissimam meam offero operam, qua in eventis periculosi huius temporis proque fortunarum et facul[t]atum mearum satis lauta, Deo gratia, condicione, libere atque tuto utere tibique persuade me tui esse assiduissime memorem. Itaque, si me amas, quod certo existimo, copiose de tuo ac rerum vestrarum statu rescribe. Id ipsum per mercatores ⌊gentiles meos⌋, qui ⌊Londini⌋ agunt, commode quandocumque libuerit facies mihique mirum in modum gratificaberis.