Quod tantopere tot litteris et precibus a ⌊regia maiestate⌋ precatus es, id tandem nobis etiam calcar admoventibus assecutus esse videris, siquidem maiestas sua cum gratia sua te istinc iam revocat, prout hoc ex litteris eiusdem maiestatis tibi inscriptis plenius cognosces. Submittit vero istuc ⌊sua maiestas⌋ venerabilem dominum ⌊Ioannem Levicium⌋ cantorem Plocensem, notarium suum et serenissimae dominae ⌊reginae⌋ coniugis suae, qui res suae maiestatis, si ita opus facto fuerit, istic custodiat. Tu autem erudias ⌊illum⌋ his rebus, quibus eruditum fore oportet, prout tibi id ipsum etiam ⌊regia maiestas⌋ mandavit.
Et quo molestiam et pericula navigationis vitare et terrestri itinere commodius ad nos redire posses, mittuntur tibi et serenissimi ac ⌊Christianissimi⌋ ⌊Francorum⌋ et etiam nostri ⌊regis⌋ publicae fidei litterae, quibus fretus, adhibita etiam ad hoc ea, quam alias in omnibus rebus gerendis adhibere semper solitus es, diligentia, poteris per tot regna et urbes ad nos redire. Venies autem gratissimus, fidei et laborum tuorum, quos exhausisti, debitos et dudum optatos fructus percepturus.
Cum autem ⌊maiestas regia⌋ vadat ⌊hinc⌋ intra quattuor dies ad summum in ⌊Lithuaniam⌋ cum serenissima ⌊coniuge⌋ sua, tu ad nos, ad ⌊regnum⌋ veniens, fac, descendas, nam nos in bonis et possessionibus episcopatus nostri manere et paululum vires fractas reficere decrevimus.
Nova, quae apud nos sunt, ex domino ⌊Levicio⌋ cognosces.
Bene vale.