List #786
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-05-06
odebrano Regensburg, [1532]-05-22 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi et apud sacratissimam caesaream maiestatem regio consiliario et oratori, fratri et amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Non sine voluptate audivi Dominationem Vestram Reverendissimam Ratisbonam salvam et incolumem pervenisse illicque diligenter intendere, ut maiestatis regiae et reginalis negotia recte componat et absolvat. Inde enim spem concipio indubiam, quod ad nos quoque bene sana et cum favore principis utriusque nostri redire poterit. Nam et acerbitas quorundam scriptorum, quae momentanea est et tempore evanescere solet, minime impediet, quominus reditus Dominationis Vestrae Reverendissimae fiat gratissimus, modo ab illa suaviter dissimulentur singula, fulminat enim, non tonabit.
De dote, quam dare vellet maiestas sua illustrissimae dominae Hedvigi, primogenitae filiae suae, declarare nondum libet illi, neque enim putat fieri posse cum dignitate sua, ut prius dos nominetur, quam oratores petitum veniant affinitatem. Quamvis autem ego cupide et magna animi alacritate celerem ad nos Dominationis Vestrae Reverendissimae reditum exspectem, nihilominus tamen cuperem adhuc illam tantisper istic moram producere, donec conventus imperii absolvatur et de religione aliquid optatum et utile transigatur. In Hungaria quid fiat, post indutias finitas, nihil mihi constat. Sed si quid BCz, 247, p. 126 turbae erit, brevi intelligemus et ego id quicquid erit, una et de Thurcis si quid afferetur, Dominationi Vestrae Reverendissimae perscribere, si fieri commode ante exitum istinc illius poterit, curabo. Interim me amori et benevolentiae fraternae Vestrae Reverendissimae Dominationis commendo et valere illam atque semper felicem esse, ex animo opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die sexta Maii anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit