Post ⌊⌋ istas meas perscriptas ⌊Brugis⌋ affuit orig. adfuit⌈affuitaffuit orig. adfuit⌉ tempus, quo adesse me decuit itineri ad civitates Vandalicas ob res in illis ipsis satis copiose narratas. Ratus igitur fore, ut invenirem conterraneos tuos ⌊Gedanenses⌋ ⌊Luneburgi⌋, distuli easdem ⌊⌋ meas alicui alteri quam mihimet credere, quod arbitrarer commodius illas et citius ⌊Brema⌋ aut Luneburgo quam ⌊Brugis⌋ deferri ⌊Gedanum⌋ posse. Itaque ex ⌊Sclusa⌋ navigio solvens nulla re memorabili in itinere occurente veni ⌊Dordracum⌋ ⌊Hollandiae⌋ inventoque ibi domino ⌊Godtscalco Eryco Saxocarolo⌋ nostro adhuc languente et debili iter fecimus ⌊Gawdam⌋. ⌊Inde⌋ ad ⌊Ambsterdamum⌋ contendimus navigiis usi parvis, quae res nos paene orig. pene⌈paenepaene orig. pene⌉ et proximo proximius in conspectu urbis submersit. ⌊Inde⌋ solventes in ⌊Frisiam⌋ validis adacti tempestatibus coacti sumus subsistere in oppido ignobili ad dies aliquot, quod non idoneae ad navigandum tempestates negarent ulteriorem nobis progressum, donec post triduum tranquillo magis mari venimus ad ⌊Herlingam⌋ oppidum continentis Frisiae. ⌊Inde⌋, cum vellemus partim terra, qua patebat iter, partim mari venire in ⌊Orientalem Frisiam⌋, magnas pertulimus incommoditates tempestatum, quibus evictis ven<i>mus ⌊Emedam⌋ ad flumen ⌊Amasum⌋ ad comites ⌊Ennonem⌋ et ⌊Ioannem⌋, quorum alter ⌊Bononiae⌋ frequens apud te hospes fuit, alterum novisti ⌊Bruxellae⌋. ⌊Eos⌋ iam diutino bello cum ⌊Balthasare⌋ quodam exhaustos ⌊dux Ghelriae⌋ in partes traxit suas. Ab ⌊his⌋ humanissime pro veteri notitia suscepti sumus et habiti atque inter recordationem praeteritarum orig. preteritarum⌈praeteritarumpraeteritarum orig. preteritarum⌉ familiaritatum, quod scirent te nobis amicissimum fuisse, quaesiverunt, num superesses. Et cum intelligerent rectissime valere, plurimum sunt gavisi rogaveruntque, ut tibi ⌊ipsorum⌋ nomine plurimam salutem apprecarer written over m⌈mrr written over m⌉, si quando scripturus essem. Quod et facturum esse me recepi, et facio, ne putes amicos omnes tuos, quos plures habes, quam scire possis, sine tui memoria UB H 154, f. 142v vivere.
Quin et cum ⌊Bremam⌋ advenissemus, affuit orig. adfuit⌈affuitaffuit orig. adfuit⌉ ibi magnificus dominus ⌊Wolfangus ab Affenstain⌋ eques, magister et praefectus domus illustrissimi domini ⌊Ludovici palatini⌋ principis electoris ex parte dominorum suorum missus, ut ad bona media et ad ea, quae sunt pacis, adhortaretur civitates Vandalicas, ut animum intenderent. ⌊Is⌋ quanto gaudio audierit de tua incolumitate, nolo litteris percensere. Familiaritatem tecum habitam neque destitit, neque desistit commendare, seque iussit, ut tibi de meliore nota commendatum facerem et ex animo salutarem. Adeo tibi ex amicis suboriuntur amici, quos falleris, si vulgares putes.
Cum ⌊hoc⌋ profecti sumus ⌊Luneburgum⌋, ubi conventus quidem fuit praefatarum civitatum indictus in duodecimum Octobris, eoque appulimus XVI-a. Ceterum ex parte ⌊Gedanensium⌋ tuorum nullus. Proinde locuti sumus cum domino ⌊Nicolao Bromse⌋ restituto burgimagistro ⌊Lubicensium⌋ equite aurato etc. et domino ⌊Anthonio de Styten⌋ uno ex consiliariis praefatae ⌊civitatis Lubicae⌋ ei written over o⌈oii written over o⌉sque significavimus nos ibi adesse cum mandato de finiendo controversias et d(iffe)r(e)n(t)ias or d(isc)re(pa)n(t)ias⌈d(iffe)r(e)n(t)iasd(iffe)r(e)n(t)ias or d(isc)re(pa)n(t)ias⌉ et easdem componendo, quas vestri ⌊Gedanenses⌋ sibi adesse dicerent cum Hollandis et aliis subditis ⌊caesareae maiestatis⌋, secundum quod continet articulus compromissi inter nos et illos facti super negotio orig. negocio⌈negotionegotio orig. negocio⌉ navigationum. ⌊Quibus⌋ visum est esse expediens, idem significaremus per litteras praefatis ⌊Gedanensibus⌋. Prout facimus eosdem requirentes, ut suos cum pleno mandato mittant in ⌊Brabantiam⌋ aut ⌊Flandriam⌋, aut, si quid aliud norint, quod ad eam rem facere possit, non graventur ⌊reginalem maiestatem⌋ desuper facere certiorem, esse enim illius mentem, ut velit sublata esse seminaria omnia dissensionum. Per illum ergo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ nuntium, per quem haec ⌊Gedanensibus⌋ tuis significamus, mittimus praesentes etiam litteras ad te non dubitantes, quin bona fide sint perferendae.
De reliquo ms 2 negotio,
ms 1 negot[...] paper damaged⌈negotioms 2 negotio,
ms 1 negot[...] paper damaged⌉
UB H 154, f. 143r
hoc habe. Admonuimus civitates, ut cogitarent de talibus mediis, quae concernunt pacificationem ⌊regni Daniae⌋, ut per illa media possit solidum aliquid fieri, ne accidat, quod aliquando solet, ut, dum credunt egregie cautum esse negotiis orig. negociis⌈negotiisnegotiis orig. negociis⌉ suis, tum demum primum periclitentur, neque enim ignotum illis esse voluimus ⌊ducem Fridericum⌋ palatinum duxisse ⌊neptem⌋ ⌊caesaris⌋ ex ⌊sorore⌋, filiam ⌊Christierni regis Danorum⌋ veram heredem futuram. Qui quidem ⌊dux Fridericus⌋ non esset permissurus aliquid de iure suo decedere et ad id interpellasset ⌊maiestatem caesaream⌋, quae, ut caesar non posset omittere, quin administraret iustitiam orig. iuscitiam⌈iustitiamiustitiam orig. iuscitiam⌉ petentibus, adhortaretur tamen eundem orig. eumdem⌈eundemeundem orig. eumdem⌉ ducem, ut amicitia potius quam vi experiretur, si ad ius suum pervenire posset. Eadem haec a praefato domino ⌊Wolfango de Affenstain⌋ nomine ⌊principis sui⌋ proposita. Ad quae post multa verba utrimque data solidi nihil est a civitatibus responsum reicientibus orig. reiicientibus⌈reicientibusreicientibus orig. reiicientibus⌉ rem omnem in solam ⌊Lubicam⌋. Cuius ⌊urbis⌋ commissarii post transactos aliquot dies, quibus nos in suspenso tenuerunt, responderunt se pro mediis facientibus ad pacificationem regnorum praefatorum ⌊Daniae⌋ inveniendis iussos esse comparere ⌊Hamburgi⌋, quo in loco personaliter futuri essent
ill(ustres) or ill(ustrissimi)⌈ill(ustres)ill(ustres) or ill(ustrissimi)⌉
principes: ⌊dux elector Saxoniae⌋, ⌊dux Holsatiae⌋, ⌊dux Luneburgi⌋, ⌊dux Albertus⌋ cum fratre ⌊Henrico⌋ Mechelburgenses intra dies quattuordecim. ⌊Ibi⌋ transactum iri super hac re. Prius se nihil posse nobis respondere. Adesse si vellemus, id nobis liberum fore. Quod responsum ab illis accepimus nuntiabimusque orig. nunciabimusque⌈nuntiabimusquenuntiabimusque orig. nunciabimusque⌉ ⌊dominis nostris⌋, quorum ea est prudentia, ut sciant, quid ab illis spectare debeant. Dolemus tamen nos, qui avidi sumus pacis
UB H 154, f. 143v
inter Christianos introducendae, quod ea est hominum caecitas quorundam orig. quorumdam⌈quorundamquorundam orig. quorumdam⌉, ut adversus written over m⌈mss written over m⌉ Deum, ius et aequum putent se posse sua tueri neque ad bona media descendere velint, quasi aliquid violentum diu possit esse perpetuum. Quin et non tam stupidi sumus, quin intelligamus, quorsum haec vergant. Sane si ⌊caesarea maiestas⌋ tot indignitatibus ms 2 excitata,
ms 1 excita[...] hidden by binding⌈excitatams 2 excitata,
ms 1 excita[...] hidden by binding⌉ aliquando expergefiat, id quod video fieri necessum esse, experientur nonnulli suo cum malo, quam sinistro consilio ea, quae pacis sunt, bello postposuerint. Sunt in ⌊Friderico duce⌋ magnae dotes, genus et opes in ⌊Germania⌋ in ea familia primae, de ⌊Rhomano imperio⌋ de multis particulariter bene meritus est. Ludicra sunt praeterita orig. preterita⌈praeteritapraeterita orig. preterita⌉, si conferantur cum iis, quae imminent. Atque adeo ipsa ⌊maiestas caesarea⌋ non aequo orig. equo⌈aequoaequo orig. equo⌉ feret animo ita vilem haberi auctoritatem orig. authoritatem⌈auctoritatemauctoritatem orig. authoritatem⌉ suam, ut in re iustissima contemnatur. Qua de re illos sollicitos esse iubemus, quorum interest.
cf. Vulg. Mt 6:26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa ⌊Nobis nihil seritur, nihil aratur,[1] quibus abunde orig. habunde⌈abundeabunde orig. habunde⌉ gratia Dei estcf. Vulg. Mt 6:26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa ⌋, tantum nolebam omittere, quin ad te scriberem.
Rerum novarum neque apud nos neque hic quicquam est aliud, nisi quod ⌊Ioannes de Leydis⌋ rex ⌊anababtistarum⌋ in ⌊Monasterio urbe⌋ captus adhuc vivit et in signum trophei paratur illi cavea ferrea, cui includetur capite tenus, et ita ab altissima turre vivus exponetur
cf. Vulg. Ier 34:20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae; Liv. 25.12.6 piscibus atque avibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua ⌊corvis et volucribus escacf. Vulg. Ier 34:20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae; Liv. 25.12.6 piscibus atque avibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua ⌋ in hoc ingente frigore. Quod si anni tempus pateretur, melle delibutus expositus fuisset apibus et muscis. Ne vero ms 2 solus,
ms 1 solu[...] paper damaged⌈solusms 2 solus,
ms 1 solu[...] paper damaged⌉ et incomitatus vadat ad inferos, adiungentur ⌊illi⌋ sceleratissimi nebulones, scilicet ⌊Bernardus Clippelduninck⌋ et ⌊Bernhardt Krechtingk⌋, infamis illius seditionis primipili. In tempore aderimus ⌊Monasterii⌋, ut simus spectatores.
⌊Rex Angliae⌋ defensor ecclesiae viros innocentes multos foedo
UB H 154, f. 144r
mortis genere affici fecit, et in his ⌊Ioannem cardinalem Roffensem⌋ et ⌊Thomam Morum⌋. Quorum capita perticis affixa maestum orig. mestum⌈maestummaestum orig. mestum⌉ populo in ponte Londoniensi spectaculum prebuere. Causa mortis, quod nollent ⌊eum⌋ fateri caput esse ecclesiae Anglicanae et pontificem maximum ⌊regni illius⌋, simul quod incestas ipsius nuptias detestarentur. Agit ⌊ibidem⌋ adhuc ⌊Eustachius⌋ noster, quam(!) Vulpeculam nosti dictam(!) esse, oratorem nomine ⌊caesaris⌋ magna cum gratia ordinum omnium et summa cum prudentia. Ex ⌊cuius⌋ ad me litteris de morte ⌊Roffensis⌋ et ⌊Mori⌋, et aliorum factus sum certior. Plurima de conventu principum ⌊Angliae⌋ et ⌊Franciae⌋ publicata fuere, sed sine fructu, superat enim omnium conatus ⌊Caroli caesaris⌋ fortuna. Heri ad nos venerunt litterae a domino ⌊Henricho Treusch de Butler⌋ equite, qui vulgo vocatur Langhess, oratore ⌊regis Rhomanorum⌋ penes nos ordinato ad civitates Vandalicas, quod subsisteret ⌊Brunswici⌋ aegrotus. ⌊Illius⌋ praesentia quia pro responso, quod a Vandalicis accepimus civitatibus, haudquaquam est necessaria, permittetur ibidem quiescere. Nos autem die crastino, qui est Symonis et Iudae, ⌊hinc⌋ discedemus, quod tibi noluimus esse ignotum, ad quem per opportunitatem orig. oportunitatem⌈opportunitatemopportunitatem orig. oportunitatem⌉ scribemus.
Et bene vale, Domine et amice honorandissime.