List #1774
[Ioannes DANTISCUS] do Luis NÚÑEZ CABEZA DE VACALöbau (Lubawa), 1537-11-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Illustri Domino, domino Ludovico Vaca, episcopo Palentino comitique Perniae, amico et fratri carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater, Illustris Domine, frater et amice carissime et honorande. Salutem omnisque accessionem felicitatis Dominationi Vestrae Reverendissimae precor ex animo
et quas possum gratias habeo, quod post tot curricula intervallaque temporum et locorum familiaritatis inter nos apud vere magnum illum olim cancellarium [Mercurinum] Gattinarium, cuius animae Deus misereatur, amicissime contra[c]tae in suis ad me litteris ex Valle Oleti XXII Iulii praeteriti datis amantissime meminerit. Quibus me totum fere mente rursus in Hispanias rapuit atque quam iucunde suaviterque inibi tot annis cum Dominatione Vestra Reverendissima cumque aliis plurimis meis amicis vixerim, refricuit ac in memoriam mihi reduxit. Fuitque mihi apprime gratum, quod ex Canaria illa fortunata insula, quae a canibus nomen habet, ad homines feliciores pinguioremque episcopatum Palenciam meritis et virtutibus promoventibus a sacratissima caesarea et catholica maiestate Dominatio Vestra Reverendissima sit translata. Qua in re quantum possum impensius Dominationi Vestrae Reverendissimae congratulor et sacratissimae caesareae et catholicae maiestati, quod meritorum multarumque bonarum animi corporisque dotium Dominationis Vestrae Reverendissimae dignam rationem habuerit, gratias quoad eius a me fieri potest, habeo immortales, eiusque maiestati per oportunitatem aliquando, quantuscumque hic s[um] cum facultatibus meis et inserviendi propensatione, a Dominatione Vestra Reverendissima commendari peto. Debeo enim non parum eius maiestati gratiarum ob summam clementiam, q[ua] me per ea tempora a serenissimo rege meo Poloniae oratorem est prosecuta, tum etiam, quod auspicia felicitatis meae in aula eius maiestatis mihi creverint. Unde iis diebus factum est, quod ex hoc meo Culmensi episcopatu ad digniorem longeque abundantiorem, quemadmodum Dominatio Vestra Reverendissima, sim postulatus, in proximoque habita Sedis Apostolicae confirmatione, pro qua Romae nunc tractatur, ad Varmiensem, inquam, episcopatum sum transferendus. Ceterum, quomodo ad commendationem Dominationis Vestrae Reverendissimae Graciano nostro afficiar, licet praeter voluntatem meam matrimonium hoc confectum sit, quandoquidem et hic vidissem illam libenter, neque sponsus defuisset, ipse Dominationi Vestrae Reverendissimae declarabit. Cumque iam infectum esse nequeat, utcumque res habet, benevolentiam tamen meam suo tempore experiet[ur], cognoscetque et ponderis et momenti habuisse apud me plurimum intercessionem Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam Christus Iesus dominus noster quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.
Datae in Pruss[iae] Ducatu serenissimo Poloniae regi subiecto, ex castro meo Lubaviensi, XVI Novembris MDXXXVII.