List #1891
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) do Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1538-08-03
odebrano [1538]-08-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Cum his Reverendissimae Dominationi Vestrae notificare duxi iam binis litteris nosad nos admonitos esse per serenissimam maiestatem regiam, quo contributionem accisae resignaremus in Marieburgum ad thesaurum regium, quae cessit ad festa Penthecostes, facilis est coniectura, cum quidam animadverterunt eandem contributionem deliberatum esse in alium locum reponendum, iis praevenire, sollicitatum est a maiestate regia. Cum tamen ut inter nobilitatem et civitates contentio esset non vulgaris de braxatione utris singulis promissio data est, quo sedarentur animi ac se quietiores redderent, velle experiri hoc anno, quantum efficeret civitatibus nobilium braxatio, quod si partim exigeretur, promissio data verteretur in irritum cum levitate omnium nostrum. Praeteritis temporibus quando contributio laudata duravit ad exitum temporis, tunc fiebat calculus solum in immediate praeterita contributione praeter nostram culpam, quando id aliquoties sollicitatum fuit coram maiestate regia, non tamen obtemperatum fuit regiis iussis, quando qui rationem facere debebant, nondum fecerunt, praeterea on the margin⌈praetereapraeterea on the margin⌉ quod si nunc praeter usum pars reponi deberet, viderentur qui levant(?) esse suspecti.
Quare, Reverendissime Domine, videtur consultum esse et rogo, ut Reverendissima Dominatio Vestra scribere dignaretur maiestati regiae consulendo, ut sua maiestas regia ex causis praenominatis dignetur eam extraditionem accisae aliquantisper differre usque ad exitum anni vel ad minus usque Divi Michaelis diem. Cum suae maiestati nihil inde perit, nec, ut spes est, interim ea pecunia necessaria erit, quod si opus esset in promptu, quo re ita pendente fomes dissidiarum inter nobilitatem et civitates indagata ad concordandum pararentur animi et sinistrae suspiciones a nobis amolirentur. Haec prout occurrunt, plorant Reverendisimae Dominationi Vestrae intimare et rogo, ne imputare dignetur. Cetera relinquo consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cui me humiliter commendo. Quam Deus felicissime in multos annos prosperrime valere faciat written over t⌈tatat written over t⌉.
Ex Meva, tertia Augusti anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observandissimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus scripsit