List #2823
Elisabeth of Austria do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-05-02
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri Domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Elisabeth Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverendissime in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Gratissimae nobis fuerunt litterae Paternitatis Vestrae vel hoc nomine, quod nos pro sua singulari erga nos animi propensione inviserit, quod favore nostro aliquando referemus.
Et licet nobis ex Cracovia etiam scriptum sit oratores serenissimi Romanorum, Hungariae et Bohemiae regis, domini parentis nostri colendissimi, dote nostra numerata ex animi sententia absolutos esse, tamen id idem ex litteris Paternitatis Vestrae libenter cognovimus.
Poma narancia missa a Paternitate Vestra fuere nobis grata. Sed fuissent multo gratiora, si paulo acriora fuissent. Dulcia namque et aliunde nobis afferuntur, quae iam palatum fastidit. Si contingent acriora dabiturque commoditas mittendi, mittat velimus, rem nobis factura gratam.
Nos iam gratia Deo rectius valemus viresque paulatim recipimus, rediturae ad pristinam sanitatem brevi auspice Christo.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Vilnae, die secunda mensis Maii anno Domini M-o D-o XLV-o.
Ex commissione serenissimae maiestatis reginalis propria