List #402
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBermeo, 1528-03-08
odebrano Madrid, [1528]-03-18 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico domino Ioanni Dantisco, serenissimi Poloniae regis oratori tamquam patri observando
In curia
Salutem.
Sumus in Vermeo, exspectamus ventum. Assumpsimus proprio sumptu celocem parvam, quae nobis constitit ducatis plusquam trecentis. Ego taxatus sum ad XX. Omnia iam parata sunt. Dominus a Montfort adhuc nobiscum est. Iuncti navigabimus velis quattuor. Parva illa celox vix est decem vasorum, habet tamen commoditatem viginti et sex remorum. Ego me illi praefeci, nam reverendissimus dominus Melitensis in azabram maiorem concedet. Si advenerint hostes, nemo me citius evadet. Scribam ad te, cum pervenerimus in Flandriam. Salutant te imprimis reverendissimus dominus, deinde Ravesteiner et Georgius Reyngher. Oro te, ut me cancellario commendes et amicis omnibus.
Ocius orig. Ocyus⌈OciusOcius orig. Ocyus⌉ ex Vermeo, VIII-o die Martii anno 1528.
Tuus, ut nosti, Cornelius Scepperus