Vidimus superiori die scripto, quae per legationem nomine ⌊caesareae maiestatis⌋ ad illustrissimos principes: ⌊Saxoniae ducem electorem⌋, ⌊langrabium Hassiae⌋, duces Lunenburgenses et ad ipsum ⌊serenissimum electum Daniae regem⌋ sunt perlata. Molimina praeterea eorum, qui a ⌊caesarea maiestate⌋ ⌊domui Burgundiae⌋ apud ⌊Belgas⌋ praes{t}unt[1], quibus sub praetextu illustrissimi ⌊comitis palatini Rheni Frederici⌋ , regna illa maritima angustiasque eas, quas ⌊Sund⌋ vocant, unacum omni navigatione in suam potestatem redigere omniaque commercia pro suo disponere arbitrio conantur. Quod si illis succederet, illorum esset praescribere leges commodareque ac incommodare, quando illis liberet ⌊regnis et dominiis Serenissimae Maiestatis Vestrae⌋ , maxime autem, cum ⌊Ordini Cruciferorum⌋ adeo sint addicti, haberetque Serenissima Maiestas Vestra semper praesentem hostem in foribus. Qui eorum conatus ne vires acquirant, omni ope est adnitendum facileque, ut arbitramur, in fumum convertentur, si serenissimi ⌊electi regis Daniae⌋ studium et institutum, quod hucusque satis feliciter cessit, in medio cursu non destituetur. Cumque iam Serenissima Maiestas Vestra bene facere ⌊huic principi⌋ coeperit eamque ob id amicitiam cum eo iniverit, quae vel numquam dissolvi et cuius ipse vix umquam esse immemor poterit, fideliter pro debito nostro Serenissimae Maiestati Vestrae consulimus humillimeque obsecramus, ut pro sua incomparabili prudentia in ⌊regnaque et dominia sua⌋ clementia et gratia singulari has adversariorum machinas et ⌊electi regis Daniae⌋ statum in hoc rerum turbine satis prosperum apud se dispicere atque reputare modisque, quibus potest, commodioribus ipsi serenissimo ⌊electo Daniae regi⌋ , amico et fido vicino, consilio et opera, vel saltem benigna et favoris plena consolatione, qua in spem fieret erectior, adesse velit. Quod sic pro debito et fide nostra in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae fideliter atque suppliciter deducendum existimamus. Cui nos in eius gratiam regiam humillime commendamus Deumque oramus, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram contra omnes suos hostes in victoria semper felici atque in prosperrima valetudine quam diutissime conservet.