List #2616
Dietrich von RHEDEN do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1543-01-15
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-01-17 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Ioanni episcopo Warmiensi suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime, Post studiosissimam obsequiorum meorum oblationem.
Ante paucos iam iam elapsos dies habui a domino Iodoco Hoetfilter, ecclesiae Lubicensis praeposito, Romae XXVIIII Octobris datas litteras, quibus, quae sequuntur, significavit nova. Videlicet:
De mense Septembris pontifex ex Perusia emisit episopum Cavensem pro nuntio et commissario, et quosdam alios pro forariis, ut singula ac hospitia disponantur Tridenti pro concilio generali ibidem celebrando.
Cum autem pontifex die Iovis sexta Octobris Romam reversus fuisset, die Mercurii XI Octobris celebratum fuit consistorium, in quo de concilio et de legatis mittendis fuit consultatum, atque die Lunae XVI Octobris denuo consistorio facto publicati fuere legati tres ad locum concilii, scilicet reverendissimi domini written over us⌈usii written over us⌉ cardinales Parisius, Moronus episcopus Mutinensis praesbyteri, et Polus Anglicus diaconus. Cardinales, qui deinde ad portas pro more deducti fuere Veneris finito consistorio XX Octobris et iam itineri se commiserunt, scilicet Anglicus Iovis XXVI Octobris, Moronus Veneris XXVII, ac Parisius Sabbato XXVIII Octobris conventuri prope Tridentum, ut simul introitum faciant. Cuilibet legato singulis mensibus papa dat 500 ducatos ultra alias impensas.
Aiunt pontificem ad finem Februarii seu principium Martii velle personaliter accedere concilium, et si commode hospitari nos possit Tridenti, velit in vicina aliqua civitate, veluti Veronae, morari. Deus cuncta secundet etc. Haec ille.
Praeterea nollem Reverendissimam Dominationem Vestram lateat me parare maturareque in futuro (Deo propitio) mense profectionem ad Rhenum, nisi insperata et infausta (quod Deus avertat) interim adferantur istinc nova, et illustrissimum principem Ioannem Albertum marchionem, omnino, Deo iuvante, adire statui. Si igitur interim, quid concinnandum foret, quod eo esset perferendum, perlatoris lubens subibo munus, licet Reverendissima Dominatio Vestra insalutata, me nullo pacto itineri committam. Quam optime valere cupio cuique me maiorem in modum commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Warmiae, die XV Ianuarii 1543.
E(iusdem) or E(i)⌈E(iusdem)E(iusdem) or E(i)⌉ Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus servitor Theodericus de Rheden