List #2900
Andrzej ZEBRZYDOWSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-15
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri Domino et domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, dignissimo domino et fratri carissimo ac unice observandissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine et frater plurimum observande.
Diuturna ac felici valetudine Vestram Reverendissimam Dominationem frui cupio, ac eidem omnes fortunatos successus ex vero animi affectu opto.
Etsi mihi non sit dubium, quo amore et qua benevolentia Vestra Reverendissima Dominatio avunculum meum semper complexa fuerit, cuius excellens ingenium, eximia eruditio ac singularia de republica merita ad fastigium archiepiscopatus evexerunt, cui etsi ipse multo sim inferior, tamen tantam spem et existimationem de Vestra Reverendissima Dominatione conceptam habeo, ut me apud eandem in eodem gradu amoris esse existimem. Quamvis autem me et viribus ingenii et eruditione longe inferiorem eo intelligam, tamen id mihi in animo firmissime cum auxilio divino proposui, ut vestigiis avunculi mei insisterem ac eum si non imitari, certe admirari saltem valeam. Quod autem Vestra Reverendissima Dominatio hanc honoris accessionem, ad quam consilio et nutu Dei Omnipotentis pervenimus, ex sincero affectu congratulatur ac precatur, ut haec accessio sit cum mihi, tum Ecclesiae Dei felix, fausta ac salutaris, sane est mihi haec voluntatis Vestrae Reverendissimae Paternitatis significatio non minus iucunda quam grata, ac dabo operam, ut nullam honestam ac iustam occasionem de Vestra Reverendissima Dominatione vicissim benemerendi praetermit<t>am ac eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae in quavis re complacere studeam. Ceterum petit a me Vestra Reverendissima Dominatio, ut munus ordinandi sacerdotes in episcopatu nostro eidem concederem. Equidem facerem ex animo, si iam in possessione essem. Verum cum nondum nobis litterae ab Urbe sint allatae, id nulla ratione BCz, 1595, p. 634 facere, etiamsi velim, possum. Attamen quamprimum afferentur hidden by binding⌈[ntur]ntur hidden by binding⌉, ego illud, quod erit ex re cum mea, tum Reverendissimae Paternitatis Vestrae, libentissime hidden by binding⌈[issime]issime hidden by binding⌉ faciam. Doleo plurimum ovile, cui nos Deus praefecit, adeo in hidden by binding⌈[o in]o in hidden by binding⌉fectum esse, et miror, quod diabolus, homicida ille et pater hidden by binding⌈[ater]ater hidden by binding⌉ mendacii, his extremis mundi temporibus tantopere saeviat hidden by binding⌈[viat]viat hidden by binding⌉ ac tantos tumultus subinde excitet. Qua de re cum ip hidden by binding⌈[ip]ip hidden by binding⌉semet(?) praesens cum Vestra Reverendissima Dominatione affuero, latius disseram hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉, ac re deliberata et Vestra Reverendissima Dominatione in consilium adhibita aliquod hidden by binding⌈[liquod]liquod hidden by binding⌉ remedium quaeram, ut omnibus innotescat nos nostro muneri et hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉ officio non defuisse. In summa hoc velim persuasum sibi de hidden by binding⌈[de]de hidden by binding⌉ mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram voluntate habeat, nihil tam ar hidden by binding⌈[ar]ar hidden by binding⌉duum aut dificile esse, quod ego in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae non hidden by binding⌈[non]non hidden by binding⌉ libentissime essem facturus. Quoties autem aliqua mentio in Senatu incidit de Ducatu Prussiae, nullam occasionem praetermittam, quin libertatem, leges et consuetudines eorum defendam, ac dabo operam, ut in ea iuvanda si non supera hidden by binding⌈[ra]ra hidden by binding⌉re certe attingere voluntatem Vestrae Reverendissimae Dominationis valeam, quam ut hidden by binding⌈[ut]ut hidden by binding⌉ Deus nobis, Ecclesiae et Reipublicae diutissime conservet hidden by binding⌈[vet]vet hidden by binding⌉, votis omnibus cupimus ac eiusdem fraterno amori hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ nos officiose commendamus.
Datum Cracoviae, XV die Ia hidden by binding⌈[Ia]Ia hidden by binding⌉nuarii Anno Domini MDXLVI.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis ex animo totus Andreas episcopus Wla hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉dislaviensis et Pomeraniae hidden by binding⌈[iae]iae hidden by binding⌉ nominatus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉