List #3174
Mikołaj GRABIA do Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-07-26
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-05 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Cum istuc proficisceretur is sacrae regiae maiestatis cubicularius cum litteris maiestatis suae, muneris mei esse duxi eum sine litteris meis non dimittere ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, quibus eam viso precorque ei et rectissimam, et diutissimam valetudinem.
Ceterum nova, quae hinc Reverendissimae Paternitati Vestrae scribenda existimarem, nulla alia sunt, nisi quod iam cum sacra regia maiestate Piotrcoviam venimus. Cuius maiestas gratia Dei satis commoda fruitur valetudine decrevitque hic, nisi quid aliud intercesserit, comitia Regni generalia exspectare.
Ex Germania nihil aliud audimus, quam quod conventus totius Germaniae generalis Ulmae ad primam diem Augusti celebrari incipiet.
Ex Bohemia perfertur sacram regiam maiestatem Romanorum Pragam cepisse multosque ex omnibus statibus homines simul captos in custodia habere, cum iisque quasdam transactiones facere. Sed plerique existimant maiestatem suam in eos, qui contra illam senserunt aut aliquid moliti sunt, graviter animadversuram.
Alia non sunt, quae Reverendissimae Paternitati Vestrae scribam. Cui me servitiaque mea diligentissime commendo eamque optime et felicissime valere cupio.
Piotrcoviae, feria tertia ipso die sanctae Annae, anno Domini M-o D-o XLVII.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae bonus servitor vicecancellarius Regni manu sua.