List #6117
Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-02-23
odebrano 1537-02-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo plurimumque honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae datae Cracoviae XI Februarii redditae sunt mihi in data praesentium. Ex quibus, quem finem omnia istic acceperint atque etiam digressum inde Reverendissimae Dominationis Vestrae cognovi sperans fore, ut salva et sospes domum usque suam sit perventura. Id, quod ei ex animo opto gratulorque, pro omnibus communicatis et misso proprio nuntio ingentes gratias agens.
Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra exhibet se brevi me visitaturum, perquam libentissime audio. Erit mihi optatissimus atque gratissimus hospes. Ceterum in arbitrium eius repono, an mavelit(!) nunc in Quadragesima, an post Paschatis festa venire. Hoc unum ante omnia consulo, quod Dominatio Vestra Reverendissima tum ex conventus istius generalis laboribus fessa, tum ex intineris longinqui molestiis fatigata, bene domi suae et animum, et vires recreet atque tum, quando lubitum(!) fuerit, ut praefertur, veniat. Si tamen est quippiam, quod necessitate ita exigente communicandum es[t], potest interea per litteras fieri. Hoc tantum cupio, [u]t habeat Dominatio Vestra Reverendissima commoditatem suam.
Quod ad praepositum meum Warmiensem attinet, nescio, an consultum sit, ut sine omni correptione redargutioneque facti sui impunis sola excusatione simplici evadat, licet enim non nocuerit, non tamen stetit per eum, ut non noceret, cum animus et voluntas nocendi illi non deesset.
Quod reliquum est, Reverendissimam Dominationem Vestram conservet et prosperet in omnibus Iesus Christus, ad mutuum colloquium.
Ex Heilsberg, 23 Februarii anno MDXXXVII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae in omnibus sincerus frater Mauritius episcopus Varmiensis