Letter #2520
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-12-23
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-01-09 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine observantissime. Officiosissimam servitutuis meae commendationem.
Civis Gedanensi[s], qui mihi litteras attulit Reverendissimae Dominationis Vestrae, non aliud postulare visus est quam litteras moratorias. Quae quoniam pluribus concessae iam sunt, deliberatum est sacrae maiestati regiae nulli amplius dare. Itaque cum reverendus dominus commendatitias se datur[u]m ad senatum Gedanensem recepisset, de re[l]iquo litterarum genere spem praecidisset, ex eo tempore visus mihi non est.
De Alexandro nihil plane adfertur. Ceterum mittit in Urbem reverendissimus dominus amanuensem suum Thomam Conopniczki. Is proficiscitur statim a festis Natalitiis, dies plus minus quindecim Cracoviae commorabitur. Si quid volet mittere litterarum Reverendissima Dominatio Vestra, modo Cracoviae tempori ei dentur, perferet fideliter.
Ex Hungaria pridem nihil allatum est. Habita sunt ibi comitia, sed non convenit inter proceres. Spes tamen pacificationis est iniecta. Turcae, qui Budae sunt, magna ex parte peste dicuntur absumpti. Sed misisse fertur sex milia caesar exercitus recentis et, qui erant Budae reliqui, eos ad se redire iussisse.
De Carolo caesare laeta multa nuntiantur: quod Algero et Syria praeterea dimidia parte sit potitus.
Regem Galliae rumor est pontificis opera reductum esse cum eo in gratiam. Rex Ferdinandus habere dicitur prope decem milia Hispanorum et Italorum, ac Germanorum auxilia expectare. Atque haec quidem externa.
Quod attinet domestica. Comitia ad Dominicam reminiscere sunt reiecta, quibus interfuturos [nos] spes non est. Quod si vel ad alteram hiem[em] ad regnum redire licuerit, praeclare nobis[cum] actum esse putabimus. Dominus Sapia adhuc es[t] in castro superiori. Supplicarunt pro illo reg[em] consiliarii fere omnes. Venit huc dominus Tanczinscki, filius castellani Voynicensis, qui necessitudine eum q[u]adam attingit. Supplicavit diligenter, sed rebus infectis discessit. Hoc tamen obtinuerat, ut si fideiussores haberet, dimitteretur. Neque desunt, qui fideiubeant, sed quid futur[um] sit, postea cognoscemus.
Deum precor, ut [Reverendissimam] Dominationem Vestram diu servet incolumem et felic[em]. Cuius gratiae me commendo.
Vilna, decim[a] Calendas Ianuarii 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius, cantor et canonicus Varmi[ensis]
Postscript:
Dominus Ioannes a Lasco repetit sacerdotia sua, cuius exemplum litterarum, quod mittere p[er] Mauricium oblitus eram, nunc mitto. Se[d] remitti mihi primo quoque tempore peto.