Letter #388
Leonardus de NOGAROLA to Ioannes DANTISCUSEsztergom, 1528-01-06
received Madrid, [1528]-04-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et Clarissimo Domino, domino Ioanni Dantisco, serenissimi Poloniae regis etc. consiliario et oratori etc. domino observandissimo
Magnifice et Clarissime Domine, domine mi observandissime.
Quamprimum Viennam appuli, litteras Dominationis Vestrae Magnificae ad dominum Cracoviensem perferendas curavi. Factum est postea, ut dominus Sigismundus de Herberstain una cum praeposito Albae Regalis orator in Poloniam a serenissimo rege nostro missus fuerit. Ibi poterit ipsemet, tamquam a me informatus, latius cum reverendissimo Cracoviensi tam circa Dominationis Vestrae statum quam circa Barense negotium dis<s>erere. Nova autem Hungarica, si Dominatio Vestra Magnifica quaerit, sunt, quod post illam victoriam regis nostri apud Tokay, ubi waiwodae exercitus non sine factura sua diffusus dispalatusque fuit, accidit ut, vel incuria nostrorum, vel loci facilitate, Wodi Ferenz, unicus iam apud waiwodam capitaneus, congregatis circiter duobus milibus hominum Agriense Castrum expugnaverit, post multas tamen nostrorum repulsiones, saepius enim id frustra tentaverat. Tandem potitus foedeque abusus victoria, Germanos quosdam pedites partim palis affixit, partim aliis suppliciis necavit. Ne itaque hoc venenum latius irreperet, mis{s}it contra eum rex noster sescentos ms. sexcentos(!) ⌈sescentossescentos ms. sexcentos(!) ⌉ circiter husserones sub capitaneo Corvato Pickri Laus or Lans⌈LausLaus or Lans⌉ ac quadringentos cathafractos equites Germanos, qui in itinere fere omnes in valetudinem inciderunt, ita ut vix septuaginta bellum sequi potuerint, ubi ad hostes ventum fuit. Pugnaverunt per integram diem incerta victoria, ita ut nuntiatum fuerit per aliquos tirones, qui initio ex proelio aufugerant, nostros penitus fusos, quod modo falsum fuit, pro munere enim novi anni adduxerunt nostri huc et serenissimo regi obtulerunt captivum illum Wodi Ferenz, gentesque suas tum trucidarunt, tum in fugam verterunt. Fuit haec victoria non tam ob multitudinem hostium caesam, quam ob captivitatem istius maxime necessaria: reliquus enim erat hic solus dux strenuus apud waiwodam, in quo omnis illius spes fixa erat, quia multae gentes ad illum concurrebant. Nunc penitus desolatus degit ultra Tybiscum, quamvis enim vervecem adhuc secum habeat, parum refert, cum sit homo ille lingua promptior quam manu. Brevi audietur ulterior ipsius fuga, timendum enim iam sibi est a suismet, ne, dum illum in huiusmodi statu vident, studeant eius morte regis nostri gratiam aucupari. Et haec de Hungaris.
Cetera vero de UUB, H. 154, f. 13v Italia apud vos or nos⌈vosvos or nos⌉ latius, gratulor autem Dominationi Vestrae de adventu supremi cancellarii, fieri enim poterit, ut eadem legationi suae finem possit imponere praesertim mortuo vicerege. Nunc scribo ad eundem cancellarium petens, ut mihi in assequendo stipendio patris mei assistere velit. Nam et rex meus super hoc ad caesarem scribit. Rogo, Dominatio Vestra dignetur tamquam antiquus patronus eum convenire negotiumque meum illi commendare, vel potius cogere, ut favorem suum rei tam honestae praestare velit, scio enim Dominationem Vestram omnia apud illum posse. Marchioni illustrissimo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ me commendatum velim, cui serenissimus rex noster multum debet fratris Casimiri loco, nec dubium, quin et ipsi et universae familiae illi clarissimae relaturus. Valeat Dominatio Vestra Magnifica meque habeat, ut solet, inter suos.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Strigonii, VI Ianuarii M D XXVIII.
Eiusdem Dominationis Vestrae Magnificae servitor comes de Nogarolis