Letter #6112
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-09-07
received [1536]-09-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ad manus proprias Reverendissimi Domini mei episcopi Culmensis
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observande.
Salutem et aeternam felicitatem.
Dominica proxime praeterita scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae cum servitore meo, qui praeest officio piscaturae, quae tunc occurrebant, quod nunc scriptione nihil dignum nec or ac⌈necnec or ac⌉ verum apud me exstet, nisi quod hunc regium cubicularium meo equo ipsius rogatu ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitto. Ipse referet de Moscafitico(!) bello, quomodo in eo progreditur, et alia, quae in aula regia proferuntur.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam felicibus saeculis rectissime in longum vivere cupiens.
Ex arce Helsberg, VII Septembris 1536.
Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequens Mauricius episcopus Warmiensis