List #1598
[Ioannes DANTISCUS] do [Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU)]Löbau (Lubawa), 1537-03-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Salutem.
Accepi hic binas iis diebus a te. Quas XVIII Februarii dedisti, redditae mihi sunt paper damaged⌈[nt]nt paper damaged⌉ violatae et apertae. Velim scire, cui eas deferendas commiseris. Rescripsi illustrissimo comiti paper damaged⌈[ti]ti paper damaged⌉ de Nassau. Litteras misi Georgio Hegel, ut non meis impensis ex Cracovia, sed per occuren paper damaged⌈[n]n paper damaged⌉tem nuntium eas mittat Antverpiam. Ex Antverpia vero impendi iussi, ut perveniant paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ in Bredam referaturque mihi responsum. Pro prioribus solvi VIII flor(enos) etc.
Mitto et litterarum earundem tibi exemplum, quod serenissimae reginali maiestati interpretaberis, cui etiam et de pictulis scripsi. Tuum erit me eius maiestati commendare quam diligentissime, et de omnibus mihi rescribere etc.
Gemma illa cum sculptis meis armis et chalibs sculptus nondum a me visus est. Da operam, ut cum hoc meo nuntio mittantur. Domino Georgio scripsi, ut det pecuniam etc.
Mi carissime Fabiane.
Velim hanc a me paternam et Christianam admonitionem, qua tibi optime volo, non gravate admitteres, id paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉eo, ut vitam in melius commutares, maxime autem ab omni immunditia et a scortis tibi temperares, ne accipiens membra Christi, ut Paulus inquit, ea membra scorti facias, templumque Dei, quod tu es, prophanes. Quod si hanc meam, immo ipsius divi Pauli cohortationem secutus fueris sordesque eas, quae et corpori, et anime obsunt, quin etiam famam favoremque apud homines minuunt, reliqueris, facile ea, ad que aspiras, atque etiam longe maiora assequi poteris. Nihil volenti difficile. Quod si forsan tibi in primis continentia gravis videbitur (quandoquidem levis non est), subsidium pete a Deo, qui casta et pura petentibus ilico praesto est, opem suam, modo vero rectoque corde petatur, habunde largitur omnibus. Ille te per suam gratiam ad se convertat et hanc meam ad te commonitionem frugiferam faciat.
Bene vale.
Lubaviae, XVI Martii anno Domini MDXXXVII.