List #2556
Mikołaj GRABIA do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-03-31
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Domino meo, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, suo domino gratiosissimo et colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime ac gratiosissime.
Post promptum obsequendi studium.
Quia ego iam dudum nihil scripsi Reverendissimae Paternitati Vestrae, nulla alia fuit causa, quam inopia tabellariorum. Quando vero occurrere visi sunt, tum summis curis distinebar, quominus desiderio suo satisfacere potui. Ac tamen licet ego silere soleo, quod certe evenit cum magno meo dolore, verum Reverendissimae Paternitati Vestrae pro eius in me singulari benevolentia et gratia libentissime servio. An licet autem adire in despectum animi sui et illorum candidatorum, quibus maxime aula placet?
Novarum rerum nihil habemus, quae scribenda putem, nisi quod serenissimi principes nostri bona fruuntur incolumitate et ante festum Pentecostes redire in Regnum statuerunt. Vacantiae magistratuum nondum sunt distributae et adhuc maiores augentur, nam non pridem magnificus dominus capitaneus Samogitiae mortuus est, caput in hoc ducatu non postremum. Sic et in Regno plures senatores decesserunt, quorum distributio speratur hic in discessu et illic in adventu. Non ignorabit autem Reverendissima Paternitas Vestra, quibus illa subsellia cedent, veremur autem, ne illius Callimachi sententia sequeretur, defunctis his patribus.
Venerunt etiam ad maiestatem regiam ab illustrissimo domino Ioachimo marchione Brandeburgensi, electore imperii, nuntii duo, unus catholicus et alter Hebraeus, quod numquam antea auditum fuit Hebraeos mitti legatum. Qua res magnam suspicionem hic edidit, quod forte per medium illustrissimae suae dominationis Iudaei, qui ex Germania expulsi esse dicuntur, sollicitassent apud maiestatem regiam pro receptaculo suo, quam rem male audiunt multi, etiam quod forte Pruteni assentire videntur, praecipue domini et senatus Gedanensis, qui gentem illam maximo favore prosequuntur. Secretam enim ipsi nuntii apud pr[in]cipes nostros audientiam habuerunt, proinde nihil certi scribe[re] praeter eam vulgi suspicionem Vestrae Reverendissimae Paternitati possum.
De Turca scribitur et auditur, quod cum rege Persarum indutias suscepit et in Hungariam occupandam omnes conatus suos convertit, deinde et in alia regna Christiana. Cuius votis Deus non annuat. Quicquid autem Deus de nobis statuerit, proximum ver indicabit. Hungari hactenus adhuc sunt inter se dissidentes, Monacho illo auctor[e], qui est illius regni extrema iactura et plus Turcae quam Christianis affectibus favere dicitur. Dominus Deus perdat illum vel odium suorum, quod contra illum committet, dens.
Hic etiam rumorem habemus, quod Tartari, qui firmati sunt muneribus principum nostrorum de pace observand[a], violata fide et iure iurando, iussu Turcae deberent nos armis impetere, ne Christianis principibus aliqu[a] praesidia dare potuissemus.
Reliquum nihil est, quod scribam, sed hoc quod scribo, est aliquid, si ab omnibus penitius expendendis imminentiis res venerint.
Valeat Reverendissima Paternitas Vestra diu incolumis et me gratia sua prosequi non dedignetur.
Vilnae cursorie, feria VI-ta ante Palmarum Dominicum 1542.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor humilis Nicolaus Grabia