List #326
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-02-06
odebrano Valladolid, [1527]-04-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
[Magnifico et] [s]pectabili viro [Ioanni Dantisc]o apud sacram caesaream [et catholicam] maiestatem regio et [nostro nunt]io et oratori nobis [s]incere dilecto
In Hispaniis
Magnifice et spectabilis vir sincere nobis dilecte.
Scripsit nobis Strenuitas Tua ex Hispaniarum Baetica sacram caesaream et catholicam maiestatem in mandatis dedisse illustri proregi ad regnum Neapolitanum proficiscenti, ut status nostri Barensis rerumque nostrarum dignam rationem haberet et ipsum proregem magno cancellario promisisse, dum classem ascensurus erat, se omnia in illo regno facturum, quae nostro decoro nostraeque utilitati concederent. Quod cum apud nos dubium esset vehementerque suspicaremur de illo, tamen nos credere modo cogimur eum semper aliquid novi in nostrum statum machinaturum post terga mandatis caesareis habitis. Allatae sunt nuper nobis litterae ex Neapoli nuntiantes ipsius proregis incolumem adventum, qui ubi Cayetae portum intravit, mox classe relicta Neapolim petiit, ubi convocato consilio multa proposuit caesaris nomine ad bellum bellique nervum spectantia, et inter cetera dixit se habere mandatum, quinimmo et specificam caesaris provisionem, per quam cavebatur, quod nos deberemus omnino et absque mora solvere adoham, etiamsi aliter sit antiquitus observatum, et non modo adoham, quae ad praesens in regno indicta est, sed etiam omnes adohas, quas illustrissima domina dux mater nostra recolendae felicisque memoriae non persolverat, nos persolvere teneremur. Quae summae simul iunctae summam plusquam quinquaginta milium ducatorum facerent. Nec tantum curaremus de damno, nisi damnum nostrae auctoritatis contemptum et perpetuam infamiam secum afferret. Si haec fuere proregis exordia, quae erunt media. Sed speramus in Domino, a quo iuste petentes benigne respiciuntur, quod finem, quem optat prorex in hac comoedia seu potius tragoedia, non videbit. Quamobrem hortamur Strenuitatem Tuam, velit apud caesaream et catholicam maiestatem de hac iniuria iuste et animose conqueri et hoc proregis inceptum, quantum fas erit, exaggerare, levitatem et infamiam omnibus lucris et utilitatibus anteponens. Nam in regno Neapolitano numquam auditum est reges vel regali stirpe genitos onera adohae subiisse, sed iure ab huiusmodi solutione liberi fuere semper et immunes, prout luce clarius constare poterit. Si illustrissima domina mater nostra adoham suo tempore non solvit, alia non fuit causa, nisi, quia fuit regali stirpe prognata, ad huiusmodi solutionem iure non tenebatur. Si hoc servatum fuit in matre, cur non idem in nobis, quae praeter regii sanguinis dignitatem divino munere reginali diademate sumus decoratae? Accedit et auctoritas serenissimi regis domini et consortis nostri colendissimi, qui licet sanguine caesari iunctus non esset, tamen ob multos alios respectus, quos Strenuitas Tua non ignorat, deberet nos et statum nostrum Barensem ab huiusmodi solutionis onere exemptas pariter et immunes reddere. Sed putamus hoc, quod prorex proposuit, non processisse de mente caesaris, a quo non gratiam, sed iustitia[m] petimus. Studeat igitur Strenuitas Tua et totis viribus conetur litteras non duplicatas modo, sed triplicatas a caesare obtinere, quibus eidem proregi mandetur, quod nos et nostrum statum Barensem super huiusmodi solutione adohae de cetero non molestet neque molestari faciat, sed nos eisdem praerogativis, exemptionibus et immunitatibus gaudere et utifrui permittat, quibus olim illustrissima domina mater merito gaudere et utifrui solebat, et quia, donec litterae non fuerint expeditae et Neapoli praesentatae, posset contingere, quod illustris prorex virulento animo solutionem adohae a nostro thesaurario extorqueret et suis satis votis faceret, tramite diu observatae iustitiae neglecto, idcirco advertendum erit, quod in litteris caesareis mandetur et caveatur nos immunes et exemptas non teneri ad solutionem adohae et, si aliquid pro adoha in toto vel in parte solutum interea fuerit, id nobis et nostris officialibus restitui et quidquid innovatum fuerit, in pristinum reduci, ne nos deterioris condicionis videamur, quam alii reges et reginae fuerint, qui quaeve status et dominia in illo regno tamquam barones pacifice et servato decoro tenuerunt. Scriberem[us] plura super hoc, ni compertam haberemus prudentiam et comprobatam fidem Strenuitatis Tuae, cui hoc negotium maximi praeiudicii et momenti sinceriter committimus, illam hortantes, ut implorato magnifici domini magni cancellarii patrocinio causam hanc debito effectui mancipare et nos nostri voti compotes efficere nitatur. Et quicquid muneris, dummodo mille florenorum Hungaricalium non excedat preti[um], vel magno cancellario vel cuipiam alteri pro huiusmodi expeditione nostro nomine elargiri pollicebitur, nos ratum et gratum habebimus et certiores factae ad assem persolvi mandabimus et, quia res celeritate indiget, litteras expeditas a caesare taxatas seu condemnatas, ut dicunt, per postas celerrime et trifari[am] Tua Strenuitas transmittat, ut saltem unae ad nos huc vel magnifici Scipionis de Sum[ma] auditoris nostri manus tute perveniant, ut possint opportuno tempore praesentari. Cetera, quae pro conservatione iurium nostrorum et ducatus nostri Barensis ad praesens obtineri a caesare possunt, ne deteriora prioribus contingant, relinquuntur discretioni, integritati et diligentiae eiusdem Strenuitatis Tuae, quae bene feliciterque valeat.
Datae
Postscript:
Post datas. Quia datur pro possibili, quod ipse prorex nulla habita mandatorum caesaris ratione posset continuo nos et nostrum statum Barensem perturbare, licet non iuste, sed perverso iuris et legum ordine, possetque nobis et rebus nostris multa damna inferre, quorum proposita apud caesarem querela nulla nobis fieret compensatio vel in integrum restitutio et sicut proposuit nos debere solvere adohas, quas illustrissima domina mater nostra non solverat, cum ad illas iure non teneretur, sic posset alias multas concessiones et gratias infringere et annullare, quas serenissimus et catholicus rex Ferdinandus, praedecessor caesaris felicis memoriae, suae illustrissimae duci gratis fecerat, praesertim super feudo Montis Sericoi et aliis donationibus et diversarum solutionum in regno impositarum remissionibus, de quibus nullae apparent sufficientes scripturae adeo, quod cotidie nos ad caesarem confugium habere oporteret. Idcirco hortamur Strenuitatem Tuam, quod sua dexteritate comite litteras a caesare obtinere studeat, quibus mandetur illustri proregi et in eius absentia consilio collaterali, quod nihil debeant innovare contra nos et statum nostrum Barensem, sed sicut illustrissima domina dux mater nostra, dum agebat in humanis, tenuit et possedit ducatum Barensem et principatum Rossani iusto titulo et pacifice, ita nos possidere et tenere eadem dominia libere et quiete permittant et quaecumque eidem illustrissimae dominae duci per catholicum regem praefatum gratiose concessa, etiamsi per scripturam probari non possint, non violentur neque infringantur in nostrum grave damnum et praeiudicium, nam quod semel principi placuit, legis habet vigorem. Et has litteras, ubi obtinuerit, ad nos duplicatas transmittat per manus societatis Velserorum, qui nobis in omnibus satis fideliter inserviunt, et ut securius ad nos perducantur litterae, condecenti praemio taxentur per eandem Strenuitatem Tuam, quae iterum bene ac feliciter valeat. Datae ut supra.