List #134
Ioannes DANTISCUS do Piotr TOMICKIBarcelona, 1519-03-12
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioannes Dantiscus Orator Regis Poloniae Petro Tomiczki episcopo Premisliensi et Regni Poloniae Vicecancellario
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Non rebar tantum mihi suppetere temporis, ut etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere possem, propterea tumultuarie, quae obiter in buccam venerunt, ad sacram maiestatem regiam scripsi. Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia veniam mihi impetrabit, neque etiam diutius datur esse cum Dominatione Vestra Reverendissima, prout ipse cuperem, instante tabellario. Ut tamen rem omnem habeat paucis, inclusi his, quae coram serenissimo rege catholico dixi et quae tunc mihi respondit. Sic ut ab oratoribus illustrissimae dominae ducis Mediolani instructus sum, videbatur mihi expedire orationem meam in hunc modum ponere, quam prout scripta est de verbo ad verbum, praesentibus oratoribus illustrissimae dominae ducis Mediolani, sine quibus ut testes essent, audiri nolui, exposui. Si quid vel plus vel minus, quam debui, dixi pro sua in me gratia Dominatio Vestra Reverendissima coram serenissimo domino nostro moderabitur. Quantum potui, feci. Accepi decima huius mensis litteras regiae maiestatis, quibus mihi mandat, ut hic immorer, donec negotia mihi commissa expediam.
De viatico verbum nullum neque Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae, quas ardentissime cupiebam. Facilis est coniectura, quomodo res meae hic habent: cum quattuor equis et metquartus hic ago; hoc, quod timui semper, mihi evenit. Rogo per immortalem Deum, Dominatio Vestra Reverendissima pro me ad maiestatem regiam intercedat, et prout commode poterit aliquando ad me scribere dignetur, ne mihi ipsi ita ab omnibus in isto ultimo terrarum orbe videar destitutus.
Quicquid in vita spei reliquum est, in sola Dominatione Vestra Reverendissima dependet. Cui me humiliter commendo et rogo, ut facio in omnibus litteris, si nulla poterit rerum mearum alia esse fortuna, saltem illa mihi in reditum meum, quae sicut novit Cracoviae mihi offertur, maneat.
Datae Barcinonae 12 Martii 1519.