Accepi superiori die ab hoc meo nuntio litteras Dominationis Vestrae grato animo admodum gratiamque habeo, quod me illarum rerum, quae tum in novis habebantur, participem fecerit. Quod ut iterum atque frequenter faciat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉, rogo plurimum.
Quae Dominatio Vestra de generoso domino ⌊Stanislao Costka⌋, ⌊castri Marienburgensis⌋ et ⌊terrarum Prussiae⌋ thesaurario, nuper scripsit, quod ⌊ille⌋ tandem in ⌊conventu novissime apud nos praeterito⌋ praescriptae voluntati ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ satisfacere deberet, exspectatum ab eo est, verum ea in re per totum hoc tempus ad exsequendum ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ mandatum non comparuit. Ego quidem oppido quam libentissime vidissem, ut tandem dissidium hoc eum, quem ⌊maiestas regia⌋ voluit, finem habuisset. Tantum abest, ut .. hidden by binding⌈[..].. hidden by binding⌉ BCz, 244, p. 103 ulterius ea in causa dispositionem ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋, quam oportet extendere, deberem, cum ne unum quidem ⌊ille⌋ mecum in eo verbum neque ego cum ⌊illo⌋ sim locutus, licet aliquoties me convenerit atque etiam donariis ad ⌊Culmam⌋ satis amice me tractaverit. Quae ⌊illi⌋ per omnem occasionem aliquando cum faenore rependam. Atque utinam causam hanc iuxta ⌊maiestatis regiae⌋ praescriptionem absolvisset, longe inter nos melius conveniret. Haec igitur Dominationi Vestrae scribo, ut cognoscat, quam amicum ⌊in illum⌋ geram animum, modo tandem hoc, quod debet, faciat.
Dominationem Vestram optime valere cupio et rogo, ubi per oportunitatem poterit me ⌊serenissimae reginali maiestati⌋ dominae meae clementissimae indies faciat commendatiorem.