Ex ⌊Villaco⌋ novissime, quae eo tempore nova habebantur, Maiestati Vestrae Serenissimae ⌊⌋. Interea, quae nunc pro veris feruntur, licet non possint esse sine adiectione, ut sunt temporum nostrorum numismata; quemadmodum illa audivi et a quibus, cum Maiestas Vestra vult, ut de omnibus scribam, sic habent.
Cum ⌊hic⌋ apud ducem et senatum Venetum primam cum domino collega meo, ut vocant, audientiam habuissemus post alia rettulit nobis dux novitates istas ex Syria de novo soldano, quas verissimas esse asseruit , utque ex Maiestatis Vestrae Serenissimae litteris intelleximus, iam esse ad partes nostras perlatas, illas repetere supervacaneum duxi fuitque hic res haec omnibus gaudio, et sperabatur alia quaedam metamorphosis, quae tamen non successit. Nam paulo post cum expediremur, dominus dux litteras se accepisse dicebat, quibus scriptum fuit, quod postquam primores Syriae intellexissent, imperatorem Turcarum classem instruxisse et recta ad eos tendere, timentes novum hunc soldanum istiusmodi viribus non posse resistere, illi insidias parasse et quodam ad id opportuno tempore habito, cum in suis balneis lavaretur, ianuas illius armati obsedisse. Quem tumultum cum soldanus percepisset, fuga per posticum balnei saluti consuluisse, illis impigre sequentibus, et tandem, cum captus fuisset, cum quinque aliis suis primis complicibus esse decollatum et capita illorum celerrime Constantinopolim missa, quae ibidem ab exploratoribus istius dominii sunt visa, unde rursus omnia in illis regionibus esse pacata et in tuto, timendumque, ne hos delectus et arma ad loca sibi magis apta et propinqua converteret. Qua de re dominus dux celerem tabellarium ad serenissimum Hungariae regem se dixit misisse, hinc forsan etiam, quomodo h{e}ae res habeant, Maiestas Vestra Serenissima intelliget. Omnia hic plena metus, nemo certo scit, quo Turcus cum his viribus divertet. Timent sibi de Cypro Veneti, habent tamen spem in civitatem Famagosta, quam dicunt munitiorem esse Rhodo. Et prope et procul fit Turcus nunc omnibus formidabilis; dicitur, si Siciliae applicuerit, nullo negotio potietur, stantibus his bellis Italicis, habitaque Sicilia, paulo post toti Italiae dominabitur. Nostri interea sine aliquo iure de alieno digladiantur.
Venerunt huc nova pridie, quae mihi caesaris, ducis Ferdinandi et Mediolanensis oratores dixerunt, quod non procul a Navarra versus Subaudiam fuisset caesareorum et Gallorum conflictus, in quo vicerex Gallorum Almirantus graviter fertur vulneratus et quidam nomine ⌊Baiardus⌋, de primis illorum capitaneis, cum multis aliis occisus, dicuntque ex eo congressu magnam Gallorum multitudinem desiderari, omnes munitiones et tormenta esse capta et reliquos versus Galliam temonem flexisse, insequi cum illorum clade caesareos, expectarique in dies meliora nova haec illi.Contra ego etiam ab oratore ⌊regis Galliae⌋ quaesivi (fuimus enim iis diebus una et in ecclesia et bis in prandio apud ducem). Ille fatuitates esse dicebat has novitates longeque alias quam illi assererent, nullumque fuisse conflictum generalem, sed in quodam fluminis transitu, ut fit, duo fortassis tormenta fuisse relicta et quod inter speculandum iste Almirantus eminus ex parvo tormento vulneratus et alter capitaneus occisus fuisset, quodque omnes copiae et aliae munitiones
salvae essent et integrae expectarentque in horas nova tam ex Gallia, quam ab Helvetiis praesidia, brevique aliud quam id, quod hic caesarei fabularentur, futurum. Neque fore possibile, quod umquam rex et regnum Franciae statum Mediolanensem desere<re> possent, priusque omnia extrema experiri, quam ab hoc statu reprimi. Non tamen visus est mihi citra magnum animi dolorem et citra stomachum ista dixisse.
In 1524-05-05⌊die Ascensionis Domini1524-05-05⌋ hoc novum fuit allatum soletque dies iste ultra alios hic magnis cum caeremoniis celebrari; tunc enim fit exitus centauri, quod navigii cui<u>sdam genus est, quo dux ad mare ducitur et desponsationem proiecto anulo facit. Convenerantque oratores et ⌊urbis⌋ huius senatores omnes, quisque quanto potuit ornatius vestitus ad palatium, solus orator Gallus hoc festum non repraesentabat. Dux etiam, nuntius pontificis et iste orator more insolito, digitis in pectine iunctis, maestiores eo die visi sunt; hinc conicio, utcumque res acta sit, clade tamen aliqua magna non caruisse, cum tot de primis saucii et occisi feruntur, estque hic in hodiernum diem fama vulgatissima, Gallos harena cessisse et domum versus se contulisse, nec tam cito ad Italiam redituros. Caesarei de iis certas habent litteras, orator Gallus, se nullas accepisse fassus est, propter undique occlusa itinera. Si adhuc cras, ut suspicor, hic immorabimur, certiora de istis novitatibus habebuntur. 1524-05-08⌊Cras1524-05-08⌋: etiam hoc centauri spectaculum fiet, superiore die propter ingentem ventorum tempestatem fieri non potuit, et haec summa et potissima causa fuit morae nostrae, quam hactenus non sine taedio sustinuimus. Facta est tandem post tot horrisonos flatus rursum tranquillitas et fortassis hac nocte exire potuissemus, si non dux iussisset, quod triremis, cum qua ituri sumus, etiam istis interesset caeremoniis. Speramus tamen, quod nocte crastina, Deo bene favente, hinc solvere poterimus, habituri post vastam hanc tempestatem feliciora tempora, quibus deduci pro 1524-05-15⌊festis Pentecosten1524-05-15⌋ ⌊Barum⌋ nos posse arbitramur. Ex ⌊Urbe⌋ nihil habetur scitu dignum, quam quod iste pontifex Pasquillo os et mulieribus palatium clausit moliaturque id, quod quisque novus pontifex solet. Veneti in his bellorum turbinibus inter utrumque volant, dux ipse gallisat cum multis; sunt etiam plerique, qui videri volunt caesarei, et sunt, qui nesciant, cuius partes sequantur. Sic istarum rerum exitus exspectatur. Multi sunt, qui Gallos non prudenter fecisse dicunt, quod cum tanta auri profusione circa Mediolanum se occuparunt, cum commode ad urbem pro creando pontifice et pro nervo belli ad Florenciam se conferre potuissent et tandem cum totius Italiae viribus, fessis iam caesareis, aereque decocto statum Mediolani recuperassent. Sed praeterita citius possunt reprehendi, quam mutari. Quod Galli primo impetu faciunt, factum est, postquam refrixerunt, nullum umquam memoratu dignum facinus conficiunt, unde de illorum retrocessione dubium esse nequit. Alia in praesentia se non offerunt, si quid certius, quamdiu adhuc hic sumus, innovabitur, Maiestati Vestrae Serenissimae non erit incognitum. Cui me humillime, ut domino meo clementissimo, commendo.
Fuimus 1524-05-08⌊hodie1524-05-08⌋ in istis centauri caeremoniis et cum duce usque extra illa duo castra in mare exivimus. Quo cum perventum fuisset, dux ex puppi anulum quendam, inflatum tamen et meo iudicio deauratum in mare proiecit, haec verba dicens: „in signum veri perpetuique dominii.” Inde ad monasterium Sancti Nicolai descendimus et missam cum musica hic consueta audivimus. Orator caesaris et ducis Mediolani adhuc in priori praestant sententia. Operam et oleum, ut intelligo, hoc tempore cum magnis impensis Galli perdiderunt. Maestior 1524-05-08⌊hodie1524-05-08⌋ quam 1524-05-07⌊pridie1524-05-07⌋ mihi visus est orator Gallus dixitque ad me cum gemitu: „Ego nullas possum habere litteras, non bene res habet, experiemur tamen paulo post de ipsa veritate.” Omnes Gallicarum partium demisse loquuntur. Sunt hic etiam 4 oratores magistri Rhodiensis, qui post mediam horam in communi consilio debent habere audientiam. Postulavit a nobis dux, quod velimus interesse. Cum autem aura nobis nunc spiravit secunda, maluimus expeditioni et itineri nostro intendere, quam hoc tempus perdere. Scimus, quid sunt proposituri, utpote ut consultetur in medium pro alia insula, quam forsan etiam volunt amittere, et ut illis permittatur in dominiis Venetis, ubi domus habent, proventus ut prius percipere et novas in fratres illorum exactiones constituere, quibus desertam aliquam insulam munire possent, non quod hoc zelo religionis facerent, sed ne eis census, quos hactenus habuerunt, adimantur. In istis oratoribus tanta adhuc est superbia, quod neque oratori Ferrariensi neque Mantuano cedere voluerunt. Si hoc faciunt victi, quid facerent victores! Deus et natura nihi[l] faciunt frustra.
Dominus dux prius nobis dixerat, quod nihil certi haberet de indutiis seu pace inter Turcum et Sophi, haberetur quidem ista opinio, quia Turcus Sophi oratores ex Constantinopoli magnis honoratos muneribus a se dimisit ob eam rem, ut haberetur a Christianis de pace inter eos suspicio. Nunc vero, postquam soltanus iste interfectus est, ad nostram sententiam accedit, et dixit hodie, quod timeret hanc pacem esse confectam, non fore itaque Christianis principibus dormiendum. Vigilant quidem, et haec vigilia nulli quam illis obest, cum a mutuis odiis non desistunt. Deus Optimus Maximus sit nobiscum. Post unam vel duas horas triremem ascendemus, et si hoc tempus nobis duraverit, speramus in 4 diebus ⌊Barii⌋ apud Sanctum Nicolaum constitui. Inde, quae se poste[a] offerent, perscribam. Quaeso in hac expeditione tumultuario calamo veniam dari. Commendo me iterum iterumque suppliciter Serenissimae Maiestati Vestrae, ut domino meo clementissimo.