List #2312
Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUSJedlnia, 1540-05-03
odebrano Marienburg (Malbork), 1540-05-10 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice carissime et honorande.
Habet istic causam quandam generosus dominus Adam Valowsky gener magnifici domini Petri de Dambrovycza palatini Lublinensis, quae a consiliariis terrarum Prussiae cognoscenda venit, inter quos cum Reverendissima Dominatio Vestra principem locum obtinet, petitum est a me magnopere, ut causam eius illi commendarem idque ab iis, quibus negare non potui. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram peto, quandoquidem illi ea sunt opinione preces commendationesque meas apud Reverendissimam Dominationem Vestram non mediocre pondus habere, ut quoad fides illius et religio patietur, in hac causa generosi domini Adae ita se gerat, ut haec eorum opinio non modo non imminuta, verum etiam magis confirmata videatur. Id ego omni vicissim officio meo atque obsequio per omnem occasionem compensare studebo.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram bene valere, cui me commendo.
Ex Jedlna, tertia Maii anno Domini M-o D-o XXXX-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius