List #246
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonToledo, 1525-06-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 28, No. 3645, f. 154r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Cum mihi hic litterae Maiestatis Vestrae Serenissimae 4 mensis praeteriti essent redditae, altero die subinde, quantum temporis angustia admisit, Laconice scripsi pollicitus, cum primis me de omnibus copiosius scripturum, quod tamen in praesens praestare nequeo, cum propter postae celerem abitionem, tum etiam, quod nuntius is, qui iturus est, aliquid incertitudinis mihi habere videtur, ea itaque, quae quantocius in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae pervenire cupio, paucis perstringam. Superiore die fui cum domino magno cancellario apud maiestatem caesaream, cui Maiestatis Vestrae Regiae et Reginalis litteras reddidi, exponens quantum potui accuratius haec, quae mihi fuerant iniuncta. Inveni maiestatem caesaream affectam votis Maiestatis Vestrae Serenissimae illique plurimum gratum esse, quod Maiestas Vestra Serenissima de expeditione cum domino doctore Borgk missa fuerit contenta. Ceterum quae consensum matrimonii spectarent, consiliariis suis revidenda se commissuram et in omnibus, ubi Maiestati Vestrae Serenissimae gratificari posset, se non vulgarem operam daturam. Haec fuit summa responsi. Postea a me nihil fuit omissum ad istiusmodi negotiorum expeditionem, de quibus multa forent scribenda. Rem tandem cum consensu illac perduxi, quemadmodum ex illius copia, quam his inclusam mitto, videbitur. Alia etiam, quae mihi erant demandata, quam habuerint BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 570, f. 36r expeditionem ex decretationibus, quas cum primis sum missurus, cognoscentur. Omnia ad forum iudiciale remittuntur, promittiturque, quod omne id, quod iuris est, fieri debet; ulterius non potui, saltem ne in consensu mihi aliqua, quam timebam, fieret difficultas, clausulae, quae sunt in illo, sunt communes et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ generales, solentque sic dari, et hic a stilo cancellariae ne latum quidem per unguem disceditur. Alia quae hic aguntur, sic habent. Fuit hic orator captivus regis Galliae captivi, qui inter multa alia obtulit maiestati caesareae regem suum dominam Leonoram, reginam Portugaliae, sororem caesareae maiestatis ducturum coniugem et illum summam pecuniarum, quantum esset possibile pro redemptione daturum, de provinciis vero domui Burgundiae ablatis et a regno Franciae possessis nihil posse restitui. Ad quod fuit illi responsum: Leonoram iam esse desponsatam domino duci Borbonensi, redemptionem pecuniariam fieri non posse et si ea, quae de domo Burgundiae possidentur, bonis mediis non restituerentur, id aliquando vi futurum. Sic ille absolutus et non parum animo consternatus discessit. Sunt etiam hic alii duo oratores, de quibus prius scripsi, praeter tertium regis Angliae, qui iam hic agit a biennio. Illi a rege suo caesari maria et montes pollicentur, quibus tamen hic non omnino creditur. Maiestas caesarea certo in Italiam profectionem parat. Nihil aliud quam nervus deest, qui omnibus modis quaeritur; itaque hic in Toleto non diu sumus immoraturi. Maiestas sua BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 570, f. 36v ad alia regna se etiam conferet, utpote Valentiam, Aragoniam et, ut aliqui dicunt, Granatam pro conquirendo viatico. Nos vero in hoc inferorum aestu cum eo peregrinabimur, et plus solito pecuniarum exponemus, de quibus mihi adhuc a Maiestate Vestra Serenissima nullus modus datus est; eaque de re non parum animi pendeo a Fuccaris ad meam fidem in mutuum accipiendo. Spero tamen in horas, quemadmodum Maiestas Vestra Serenissima mihi scribendum commisit de his curis resolutionem. Cui me humillime, ut domino meo clementissimo, commendo.
Ex Toleto ad Tagum prima die Iunii anno 1525
Eiusdem Maiestatis Vestrae Serenissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus
Postscript:
BNW, BOZ, 2053, TG 28, No. 3596, f. 92r
Nolui etiam Maiestatem Vestram Serenissimam latere, quod ducis Moscorum nuntii hinc rursus propediem expediuntur. Impenditur illis quolibet die a caesare pro victu ad numerum quindecim ducatorum. Nuntii isti numquam in aliorum oratorum consortium venerunt, domi semper ebrii, ut istius gentis mos est. Caesar pro honore suo, quod huc videntur tam remoti nuntii ad eum venire sic decenter et tantis illos expensis tractat, aliam certe causam non invenio.
Ex instinctu domini Anthonii de Comitibus omnino sperat, quod possit pacem certam inter Maiestatem Vestram Serenissimam et illorum principem conficere; velit enim illius maiestas, quod sua opera apud omnes pax haberetur, quam tamen hic nondum video. Proficiscitur itaque dominus Anthonius de Comitibus iterum cum illis in Moscoviam et in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae maria et montes mihi pollicetur confiditque omnino, se commodam pacem utrisque partibus confecturum, illi ut exuli Patavino istiusmodi non obsunt legationes. Petiit me, ut illum Maiestati Vestrae Serenissimae summopere commendarem et operam eius in hac differentia componenda pollicerer. Maiestas Vestra Serenissima pro sua incomparabili prudentia omnia sine dubio recte moderabitur. Sed de his cum primis latius; referetur enim mihi omne id, quo haec expeditio fiet.
BNW, BOZ, 2053, TG 28, No. 3596, f. 93r Scriptum mihi fuit a domino Ludovico Aliphio, quod Mediolanum quendam misisset ad viceregem pro omnium rerum status Barensis expeditione. Ab illo mihi huc fuit scriptum, quod de arce Barensi vicerex difficilem se fecisset et deinde collaterale consilium decrevisset, quod pars nostra partem adversam deberet ad sublationem sequestri vocare, unde hic observatorias, quemadmodum prius hic fuit nostris expeditionibus commissum, impetravi et quod ab hoc sequestrum interesse habentes non nostra pars, sed collaterale consilium vocare debeat. Quas litteras cum aliis ad dominum Ludovicum praesentibus transmisi, is ut reor Maiestati Vestrae Serenissimae et aliarum litterarum copias transmittet, ex quibus omnia latius, quam ad hanc temporis angustiam scribi potest, intelliget.