Applicuit hic ad me nuntius Serenissimae Maiestatis Vestrae ad serenissimam ⌊reginam Mariam⌋, nobilis ⌊Christophorus Conarsky⌋, quem a me cum commendaticiis ad amicos in hisque, quae illi in eas regiones proficiscenti mandatisque Serenissimae Maiestatis Vestrae, quae fert, expedire videbantur, probe instructum dimisi.
Ceterum generosus dominus ⌊Achacius Zceme⌋ castellanus Gedanensis, a Serenissima Maiestate Vestra in ⌊Daniam⌋ orator designatus, ad me ⌊⌋ impense a me postulavit, ut Serenissimae Maiestati Vestrae itineris illius, quod inire debet, incommoditates impedimentaque describerem, quibus deterritus (ut revera res habet) ante vernum tempus se huiusmodi profectioni committere non audebit. Ex ⌊Gedano⌋ enim in hoc hiemis rigore et glacie, qua portus occupantur, navigare nequibit, et si terra usque ⌊Lubecam⌋ perveniat, nihilominus illi mare erit sulcandum, quod ab ea parte versus ⌊Daniam⌋ in aestate etiam, ob id, quod vadosum sit, satis est periculosum. Hoc porro tempore fluctus glaciebus mixti nonnisi cum summo periculo quempiam traicere sinunt.
Si itaque illi erit immorandum, quousque mare fiat navigabilius (quod vix ante futurum Paschae festum[1] continget), sera eius erit in ⌊Daniam⌋ legatio, quandoquidem tunc omnibus mare pervium est, quod s... occlusis, ut aperiantur, cae...quot transibunt priusquam ... gravius crudescente bello ... sine magno detrimento a... ⌊Gedanum⌋ secundo ⌊Vistula⌋ d... damno subditorum Serenissimae Maiestatis Vestrae ... placeret, consultius fortassis esset, qu[od] ...ti nequeat resque moram non patitur, ut Serenissima Maiestas Vestra [de eis], quae [in] legatione continentur, litteris suis serenissimo ⌊Danorum regi⌋ significationem faceret. Eas, inquam, litteras Serenissima Maiestas Vestra opera illustrissimi ⌊principis⌋ vicini mei, qui modos et viam illas mittendi novit, sine longio[ri] prorogatione transmittet. Neque abs re esset ad ipsum illustrissimum ⌊principem⌋ litterarum exemplum dari inducique eum, ut se illis eo scribens conformaret [h]abito ad illas responso. Tum demum, quid facto opus sit, facile Serenissima Maiestas Vestra dispiciet, subditique Serenissimae Maiestatis Vestrae hinc, quid cum frument[is] suis agere debeant , opportune agnoscent.
Quae omnia ob id in Serenissimae Maiestatis Vestrae notitiam deducenda existimavi, quo et impensas pro oratore hac tempestate supervacaneas continere et quomodo hoc legationis iter in praesens habeat, plane cognoscere poss[et], humillime Serenissimae Maiestati supplicans hanc animi mei satis forte inconsiderati declarationem, quam adhuc manu cataplasmatis involuta fide mea ductus dictando feci, clementer aequi bonique consulere dignetur.
Cui me supplicissime commendo Dominum Deum intime orans, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.