Harum lator instanti
<ssim>
us et honestus ⌊Martinus Alexsuange⌋, domini ⌊Iacobi Alexswange⌋ consulis Elbingensis filius, mihi per aliquod tempus loco scribae inservivit, in quo servitio se satis honeste gessit et mihi utilis fuit, ita ut eum, si ei ita visum fuisset, libenter retinuissem. Nunc autem eius ⌊parens⌋ consultius ⌊ filii⌋ rebus futurum putat, si ad aulam ablegetur et famulitio Reverendissimae Dominationis Vestrae coniungatur, illique inserviat. Quare summis precibus a me contendit, cum ⌊ei⌋ mutua nostra amicitia non sit incognita, ut eundem eius filium ⌊Martinum⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem, quo ipse per meam intercessionem a Reverendissima Dominatione Vestra in numerum suorum familiarium suscipiatur, et eo vel loco scribae, vel aliorum servitorum utatur.
Quam petitionem dicto domino ⌊Iacobo ab Alexswange⌋ minime denegandam esse putavi ut illi, qui multum in arduis negotiis tempore praeteriti belli serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ et ⌊Regno⌋ inservivit, unde etiam non parum laudis et dignitatis reportavit et consecutus est. Quae cum adhuc menti et memoriae ⌊eius⌋ inhaereant, ea in ⌊filio⌋ suo itidem propagare nititur, ablegando ⌊eum⌋ ad aulam serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋, ut ibidem mores hominum cognoscat, et se illis assuefaciat, quo tanto facilius, tempore ita ferente, illis se accommodare, et regiis negotiis tam pacis quam belli tempore inservire queat, et in eo negotia ⌊patris⌋ sui imitari, qui, etsi iam senex sit, id tamen praecipue cogitat, ut fideles subditos liberos suos serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ post mortem relinquat.
Hunc ⌊eius⌋ honestum animum et propositum ego animadvertens, libenter precibus suis acquievi atque commendandum eundem ⌊Martinum⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae suscepi. ⌊Quem⌋ ut Reverendissima Dominatio Vestra ad intercessionem meam respectu etiam ⌊patris⌋ et probitatis ipsius ⌊filii⌋, non gravatim pro servitore benigne suscipere velit, plurimum rogo, illique id officii demandare, ad quod eum praecipue utilem fore animadvertet. Quod si Reverendissima Dominatio Vestra, quemadmodum non dubito, fecerit, multum sibi ⌊patrem⌋ et totam eius familiam devinciet, quae, quantum Reverendissimae Dominationi Vestrae faveat, ex fidelibus servitiis ⌊filii⌋, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae est exhibiturus, intelliget.
Me Reverendissimae Dominationi Vestrae una cum dicto ⌊Martino⌋ intime commendo atque eidem omnia faustissima a Domino Deo ex animo precor.