Multotiens ad Vestram Dominationem litteras dedi et, quia ab humanitate et virtute tua responsum non accepi, vereor, ne infidi fuerint litterarum portitores. Cum autem ad praesens in ⌊caesaris⌋ castris militaturus se conferat ⌊Lombardiam⌋ praesentium lator
no(m)i(n)e or no(v)i(ssim)e⌈no(m)i(n)eno(m)i(n)e or no(v)i(ssim)e⌉
comes factus(?) de Russis de nostra Russorum familia et domini L(udovi)ci consanguineus, ut ad ⌊caesaris⌋ curiam veniat Vestram Dominationem meo nomine visitatum, rogavi. Quam habeo exoratam, ut mihi dignetur suam bonam valetudinem significare et, quia magnificus dominus ⌊Levicius⌋ in ⌊Civitate Neapolis⌋, qui meo honore et beneficio bonum opus effecit, ad quod perficiendum ⌊caesaris⌋ in meum favorem ad eiusdem regni ministros commendatitiae litterae mihi omnem tribuent dignitatem, ut per Vestram Dominationem quam citius fieri poterit a caesare impetrentur et ad me superinscribed⌈ad mead me superinscribed⌉ remittantur, pro eius inmensa humanitate ipsam exoro. Erit hoc opus ⌊maiestati suae⌋ servitio serenissimae et reginae et domino L(udovi)co gratissimum et ego plus Tuae Dominationis quam mihi ipsi debere profitebor. Et quia res ardua non est, spero, quod tua valida intercessio sola sufficiet. Sin autem opus erit favore reverendissimi archiepiscopi nostri qui, ut audio, est multum amicus et frater Dominationis Vestrae, et ad quem in meum favorem scribit per eundem consanguineum meum eius vicarius generalis in hoc archiepiscopatu ipse, quatenus(?) sibi visum fuerit, poterint invocare et uti, magis enim unita virtus fortior est. Vale, excellens domine et mei memor.