List #1976
Alexander SCULTETI do Ioannes DANTISCUSMehlsack (Pieniężno), 1538-11-10
odebrano [1538]-11-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo colendissimo et gratioso
Observantiae et obsequiorum meorum commendatione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime et gratiose.
Intelligo dominum praepositum Gutstatensem fuisse apud Reverendissimam Dominationem Vestram, subinde etiam familiarem ipsius pro consilio huc fuisse missum, quod an pro voto acceperit, addubito. Existimo autem omnia pendere ex arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam rogo et obsecro me de mente domini praepositi certiorem reddere dignetur, an per me oblata acceptare velit, aut si nobis lite causa erit prosequenda. Quod si postremum aggredi cogemur, rogo, Reverendissima Dominatio Vestra nos in iustitia tueri et manutenere dignetur.
His me humiliter Reverendissimae Dominationi Vestrae commendans.
Ex Melsac, X Novembris MDXXXVIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae adictissimus Alexander Sculteti