List #2818
Olaus MAGNUS do Ioannes DANTISCUSRome, 1545-04-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Warmiensi amico et domino humanissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, benefactor humanissime.
Plurimis sollicitudinibus impraesentiarum occupatus, paucis me absolvam, ea videlicet ratione quod hodie arripiam iter versus Pesaurium et inde navigio ad Venecias, ubi intendo manere per diem Ascensionis apud patriarcham, qui mihi benefacere non desistit. Constitui in mea absentia dominum Gasparem Hannovium omnium negotiorum meorum procuratorem, praesertim ad levandum menstruum subsidium quindecim ducatorum auri in auro a collegio cardinalium et totidem a pontificis datario singulo mense. Estque nostra intentio, ut ipse ea pecunia utatur Romae et ego rursus ea, quae illi in urbem ex quacumque occasione e partibus mittenda s it, usui meo sit affutura.
De pace inter caesarem et Gallum admodum trepidant prudentes, quod per annum non durabit. Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Ex urbe, 22 Aprilis 1545.
Eidem Reverendissimae Paternitati Vestrae deditissimus Olaus Upsalensis