List #2853
Olaus MAGNUS do Ioannes DANTISCUSTrent, [1545-08-01 or shortly after]
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-12-14 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Warmiensi, amico carissimo.
Hyltzbergkh Presla(!)
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac benefactor humanissime.
Scripsi Reverendissimae Paternitati Vestrae 18 Iulii per fidelem quendam notarium Vratislaviensem hinc eo tempore euntem in Vratislaviam talesque litteras meas commisi domino doctori Dominico a Brockendorff, canonico seniori, ut diligentia facta quam maxima eas curaret fideliter mittere ad Reverendissimam Dominationem Vestram. In quibus quidem litteris, qualis erat facies convocati concilii, quae spes videlicet et quis timor, aperiebatur.
Nunc autem, quae postmodum acta sunt, necesse est ostendere Dominationi Vestrae. Venerunt circa finem Iulii duo episcopi de Hispania Asturicensis et Gienensis cum egregia comitiva, primus 4-r, alter 6 magistros theologiae, viros doctissimos, secum adduxit, in quorum numero quidam frater Alphonsus de Burgo est, qui composuerat volumen contra omnes haereticos et procedit ordine alphabeti, primum agendo de adoratione unius veri Dei, de beatitudine, cultu, divinitate etc., et quae haeretici contra haec et quid scripserunt, optime enarrat. Deinde parum post advenit archiepiscopus Panormitanus secum adducens 4 doctores theologiae, viros religiosos sancti Dominici et sancti Francisci uti alii Hispani praedicti.
Post hos 5 die Augusti ingressi sunt Tridentum 4 episcopi Galliarum: senior et prior archiepiscopus Aquensis, Claremontensis, qui tres doctores secum adduxit, optimos theologos, reliqui duo nullum habebant. Erat ante eorum adventum magna pars doctorum una cum aliis praecedentibus episcopis, praeterea iurium doctores ab Hispania missi iussu caesaris, abbates tres: Ferrariensis, Brixiensis et sancti Georgii apud Venetos, viri excellentioris ingenii ordinis sancti Benedicti, qui sunt in tota eorum congregatione. Unus eorum, videlicet Venetus, librum de libero arbitrio composuit, in quo non satis bene concordare videtur cum aliis antiquis, praesertim Augustino. Hi omnes ardentissimo desiderio feruntur, ut via disputationis veritatem aperiant adversariis catholicae fidei nostrae. Sed non video, quomodo illa via satisfiat eorum desiderio, cum heretici omni astutia et cavillatione fingunt et impediunt huiusmodi congressum. In primis quidem uti ferventissimi fuerunt ad disputandum, ita nunc nedum tepidi, sed cavillosi, ne umquam eo ordine reducantur ad apertam veritatem, quia uti tunc ita et nunc cum omni confusione a cathedra expellerentur. Alia via fors[an] opus erit, qualem christianissimi principes olim severis legibus successoribus suis (ne sinerent maleficos vivere) demonstrarunt.
Si consiliarii cesareae maiestatis acutius respicerent codicem de hereticis et manicheis, de episcopis et c[lero], de Summa Trinitate etc. cum aliis infinitis iuribus, longos circuitus tutius effugerent et lucidam ac omnimodam veritatem invenirent. Et esto, quod ad disputationem adduci posse[nt], ratione ita eveniet, quemadmodum Chrisotomus(!) dicit: Haeretici vinci possunt, non tamen fatentur se victos. Ideo placari nequ[e]unt. Sed multis mendaciis et insidiis se iactant victores et hoc est in causa, quod prius memini me etiam indux[isse] in scriptis meis apud Reverendissimam Dominationem Vestram etiam de mente Origenis, Tertulliani, Augustini, Hieronimi et Ambrosii et[c].
Die 5 Augusti facte sunt solennes exequie ad mandatum reverendissimi domini cardinalis Tridentini pro iuniore regina Poloniae, filia Ferdinandi. Sequenti die et duobus aliis celebratae sunt ad laudem Dei missae tres pro honore novi heredis filii Philippi in Hispania geniti, prima de transfiguratione Domini cum sermone Latino, 2-a de Sancto Spiritu cum oratione in vulgari Italico et 3-a de Beata Virgine cum oratione linguae Hispanicae.
Facta etiam sunt tria sp[l]endidissima convivia cum immensis sumptibus et flammis etiam i[n] altissimis montibus. Primum convivium habebant (convocatis omnib[us] episcopis et magnatibus) 3-s legati pontificis, 2-m frater cardinalis Tridentini in arce huius urbis, 3-m orator caesaris Don Deg[a], qui hodie huc revertetur a Bressa, ubi aliquot diebus causa solacii fuerat cum cardinali Tridentino. Fertur, quod hoc suo reditu aperiet reverendissimis dominis legatis et episcop[is] mentem caesaris circa progressum concilii, quomodo caesarea maiestas dato adhuc longiore tempore et conventu in Ratisbona [pru]denter velit reducere protestantes ad consentiendum in con[cilium] tranquilla manu, et licet sua maiestas descenderat a[d] Inferiorem Germaniam, tamen pollicetur se ad festa nat[alia] Christi in Ratisbona affuturum.
Stante tam longa mora et circuitu videntur praelati hic congregati du[ci] in magnam desperationem nec forsitan sine causa, [maximas] enim habent cum indicibili incommoditate expensas sub spe, quod citius satisfieret eorum exspectationi, sed alium experie[ntur] effectum neque hinc sub rigore oboedientiae ante datam licentiam exire [possunt]. Quid autem eveniet, curabo per nobilem dominum Anthonium Fugarum Augustanensem (cui nunc celerrime scribo), ut Reverendissima Dominatio Vestra sciat.
Heri accepi litteras a carissimo nostro Gaspare, qui sanus est, scilicet Romae dicit ortam mortalitatem, in qua 21 Iulii absorptus est Stanislaus penitentiarius Polonicae nationis. Ego rescripsi, ut curam habeat boni regiminis sui meaque, si quid accideret, utatur medicina, per quam aliquid relevavi eum Romae et dedi eam in manus eius, ut longaevus sit super malam terram. Hac forsan futura septimana facient caesariani solennes exequias pro illa iuvencula matre novi heredis, quae posthumum reliquit etc. Fertur caesarem dedisse Luteranis in optione concilii continuandi tres civitates: Coloniam, Treverum vel Metium in Lothoringia etc.
Haec Reverendissimae Dominationi uti sine ordine scripta sunt, ita dignetur ea suo prudentissimo iudicio bene perpendere ac ordinare, festinans nuntius parit tumultuarium stilum et forsan fastidiosum. Volui potius aliquid celerrius quam nihil scribere, ne frustraretur Reverendissima Dominatio Vestra in meditatione sua, dum anxia turbataque manet fluctuante religione.
Ego me hinc recipiam ad patriarcham Venetum, si licentia conceditur episcopis et praelatis abeundi, habeo enim talem causam, quae in dispendium vitae et fortunarum mearum me cogit hic remanere in Italia, donec metiar exitum rei, quia, ubi semel descendero in Germaniam, aetas et vires amplius toties peregrinandi in hunc locum non sinent. Superveniet enim mansuetudo etc.
Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra meoque nomine salutet carissimam sororem suam dominam Annam. adhuc usque primum diem Augusti filius eius nulla habebat nova de tota Polonia in Roma, attamen sperat se in causa Scultetica victoriam reportaturum etc.
Eiusdem Reverendissime Paternitatis Vestrae deditissimus Olaus Archiepiscopus Upsalensis.
Postscript:
Parans clausuram harum litterarum video ex fenestra maximam multitudinem rusticorum utriusque sexus cum plebanis et parvulis processionem facere litaniasque cantare pro impetratione pluviae in montibus his arduis et sterilibus. Neque haec sola est processio nunc visa, sed saepius in transacta aestate cum vexillis crucis et aliis devotionibus admirandis. Sic, sic pauperes norunt aperire caelum, ut pluat super bonos et malos.