List #735
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-01-05
odebrano Regensburg, [1532]-04-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
[Reverendo in Christ]o Patri, domino Ioanni [Dantisco ep]iscopo Culmensi, [apud sacram caesar]eam et catholicam [maiestatem regio] ac nostro nuntio [et oratori, si]ncere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina.
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Pollicebatur nobis saepius Strenuitas Tua litteris suis se apud sacram caesaream et catholicam maiestatem nobis impetraturam summam pecuniarum per illustrissimam matrem nostram bonae memoriae apud comitissam Aliani commodato acceptam, cuius medietas, videlicet quinque milia ducatorum, ad Ligium M[a]rre de Barulo iure devoluta sunt, a quibus illi pro interesse quotannis quingentos ducatos pendimus, dummodo is Ligius Marre atque alii, ad quos alia pars pecuniarum huiusmodi spectat, rebelles comperti et condemnati fuerint. Habuimus istis diebus magnifici Ludovici Aliphii, regii et nostri oratoris, aliorumque agentium nostrorum litteras, datas III Novembris anni elapsi, quibus nobis scribunt Ligium per commissarios caesaris rebellem iudicatum et declaratum ac ad solutionem decem milium ducatorum condemnatum esse bonaque sua et fratrum suorum fisco caesaris applicata sunt [ad] beneplacitum [cae]saris. Quare hortamur Strenuitatem Tuam cupientes plurimum, sicut nobis pollicita est et caesaream maiestatem scripserat Strenuitas Tua ad eam rem nobis indulgendam seu concedendam inclinatam fuisse, dummodo, ut diximus, iste bonus vir in eo rebellionis crimine sententiatus fuisset. Nunc iam Strenuitas Tua velis remisque instet, ut ea summa quinque milium et pensio quingentorum ducatorum ab illa nobis dimittatur et deleatur nosque [li]berae et immunes simus. Nihil inde vergit incommodi illius maiestati, nobis autem vehementer gratum erit, ubi in hoc benevolentiam liberalitatemque caesaris cognoverimus. Dabit insuper Strenuitas Tua diligentem operam, ut et dohanam Trani vel Monopoli singulis annis habeamus, quemadmodum antea saepius scripsi[mus], quod si vero utrumque fieri non poterit, dimissio scilicet summ[ae] memoratae et concessio dohanae, fiat alterum istorum, vid[elicet] dohana Trani vel Monopoli; melius est aliquid nihilo. Res haec, utpote in comparatione servitiorum nostrorum multorum et triginta milium ducatorum auri tempore belli pro necessitate illius sacrae maiestatis caesareae expositorum, minima , parvo negotio obtineri poterit, dummodo Strenuitas Tua diligentiam praestiterit.
Ne autem Montis Serici, qui nobis cordi semper est, oblitae censeamur, sciat Strenuitas Tua scriptum nobis esse ab ipso Ludovico Aliphio et ceteris agentibus nostris negotium ipsum in conclusione pendere iamque fuisset conclusum, nisi unus ex iudicibus commissariis infirmitate impeditus fuisset, iam tamen convaluit et negotium vel finitum, vel brevi finiturum credimus et sive pro nobis, sive contra nos decretum fuerit, in gratia caesaris, pluries ea in re nobis promissa, nihil addubitamus et Strenuitas Tua curabit quantocius id expedire. Poterit etiam aperta fronte in medium adducere, praeter sanguinis nostri coniunctionem, affectum et officia nostra erga illius sacram caesaream maiestatem, speciatim autem erga serenissimum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem, fratrem nostrum honorandum et affinem, quanto studio et amore res et negotia illius serenitatis hic ap[u]d serenissimum regem, dominum et consortem nostrum colendissimum, [a]mplectimur et promovemus, unde vel ob eam rem nostri in regno Neapolitano ceteris omnibus maior ratio habenda esset. Reliqua committimus prudentiae Strenuitatis Tuae, quae bene valeat.
Datae Cracoviae, die 5 Ianuarii 1532.
Bona regina subscripsit