Letter #1979
Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-11-11
received [1538]-11-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo gratioso et honorandissimo
Reverendissime mi Domine, domine gratiose et honorandissime.
Officiosissimam mei et servitiorum meorum commendationem.
Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatis et gratitudinis plenae pro meis exiguis nescio quibus officiis, quae commemorare nihil attinet. Ego vicissim Reverendissimae Dominationi Vestrae magnas ago gratias, quod mea ista, qualiacumque sint, officia tantis gratiarum actionibus dignata sit, quantas ego neque promeruisse arbitrabar, neque umquam exspectabam. Offeroque me illi, si quid postea mihi iubere dignabitur, hominem, qui illius iussa omnia mihi factu possibilia non gravatim sit exsecuturus.
In novis hic in praesentia nihil habemus. Sacra regia maiestas post aegrotationem suam Niepolomicensem etsi iam convaluerat, nunc tamen morbus recrudescens maiestati suae magnum dolorem in manibus pedibusque exhibet, ut quae iam videbatur esse libera, iterum decumbere cogatur. Sed tamen Reverendissima Dominatio Vestra novit morbum hunc maiestati suae consuetum esse, ut non arbitretur aliquid subesse periculi remque multo aliter se habere sciat, quam sinistra fama increbuerat. Conventus noster iam propediem instat, qui fortasse necessario regiae valetudinis causa Cracoviam transferetur.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eandemque felicissime valere cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XI Novembris anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
Deditissimus servitor Paulus de Volia Regni Poloniae vicecancellarius, burgrabius Cracoviensis et capitaneus Gostinensis