» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #238

Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1525-03-14
            received Toledo, [1525]-05-04

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 66, f. 94 + f. [1] missed in numbering after 94

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 325

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Magnifico domino Ioanni Dantisco, regio apud caesaream maiestatem oratori, amico carissimo ac honorando

Salutem et felicitatem.

Iactatus hoc toto anno variis fatis, partim in Russia, ubi multa miserrima vidi atque horum pars magna fui, partim in Ungaria, ubi non minus molestiarum et turbinum exanclavi, nihil vobis hactenus scribere potui, nostra tamen amicitia et suavissima [co]nsuetudo haeret animo et haerebit semper integ[errima] et licet a fatis toto disiungimur orbe, con[iunc]tis animis fortunam quamque feramus ...rrio quasi scripta nihil sit aliud. Mi domine Ioannes carissime, scribi nequit, quantae rerum vicissitudines post vestrum hinc discessum contigerunt et praesertim in patria vestra, ubi omnia sunt Luteranismo profanata, expulsi prae..., sacerdotes et monachi, demum ipse senatus ... deiectus, nos omnia more solito negligere t...amus nunc pacem quandam chymeralem cum magistro, [q]uae ut succedet nescio, cum Turco speramus nos indutias habituros, sed de Ungaris dubitamus, cupimus ex his regionibus hanc tempestatem licet sero, ...lere, cum alii Christiani principes conivent ad discrimen nostrum et semet ipsi conficiunt. Fama huc venit caesarianos exercitum Gallorum totum delevisse et re[gem] ipsum cepisse, quod si verum est, hoc salte[m] eri[t co]mmodi, quod uno succumbente pax celerius [esse p]oterit. Negotium vestrum ita mihi est cordi et [cur]ae ac meum proprium, adest hic etiam ille praesul admissarius, sanus quidem, sed longe tamen mutatus ab illo, sive itaque hac sive alia quavis occasione accessionem vobis paene polliceri possum neque absentia quicquam officiet. Ia[m] avocor ad senatum, vos optime valete, [mequ]e diligite.

Cracoviae, XIIII Martii 1525.

Vester Premisliensis